024. A veszprémi káptalannak bizonyságlevele, a pannonhalmi apátság, s Pongrácz és fiai közti jószágcseréről. 1262.

Capitulum Wesprimiensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod constitutis coram nohis Marcello et Stephano filiis Pongracii pro se et pro fratribus suis, Johanne videlicet et Artolpho; ac pro predicto patre eorum ab vna parte, fratre Laurencio, Decano Monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie nomine et vice Abbatis et Monasterii supradicti ex altera; ijdem Marcellus et Stephanus confessi sunt quandam terram suam hereditariam Juren vocatam certis metil undique distinctam, sicut in priuilegio domini Bele Illustris Regis Vngarie contineri vidimus, cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis se dedisse seu tradidisse Abbati et Monasterio predictis in concambium cuiusdam terre ipsius Monasterii Hagmas vocate certis metis vndique distincte, iure perpetuo possidendam. Et quia prefata terra Juren maioris qnantitatis et utilitatis existit, idem Abbas et Monasterium in additamentum predicte terre Hagmas soluerunt coram nobis decem marcas Marcello et Stephano supradictis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas. Datum anno gracie M°CC° sexagesimo secundo. Venerabili in Christo patre Zlando Episcopo, Fauo Preposito, Fabjano Lectore, Paulo Cantore, Joanne Custode Eccleaie nostre existentibus.

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)