014. IV. Béla király Szigligetért csere fejében a pannonhalmi apátságnak más birtokot enged által. 1262.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod cum insulam, que fuit Kaliani iuxta Balasinum, simul cum monte in eadem existente, aptam pro municione facienda, ipso Kaliano sine liberorum solacio decedente Ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie sub eisdem metis et terminis, quibus idem Kalianus tenuerat, contulissemus; et venerabilis vir Fauus Abbas dicte Ecclesie, dilectus et fidelis, noster vtilitati Ecclesie inuigilans in predicto monte castrum bonum et vtile in magna summa pecunie construxisset; tandem postmodum placuit nobis predicto Abbati et Conuentui, vt ipsam insulam et castrum ad nos reciperemus pro concambio, sicque ad nos recipientes de voluntate Abbatis et Conuentus predictorum, ipsi Ecclesie Sancti Martini in commutacionem eiusdem villam et terram nostram de Bok existentem in Comitatu Zaladiensi sub eadem libertate et debito, sicut hospites in eadem existentes nobis tenebantur, prout in ipsorum priuilegio series libertatis ipsorum plenius declarat, et per easdem metas, prout iidem hospites ipsam terram tenuerunt; item terram Debreta nuncupatam Castri Nitriensis, inter Vag et Duduag existentem in metis, quibus castrum tenuit; item terram Alma Castri Simigiensis sitam iuxta terram eiusdem Ecclesie Sancti Martini de villa Sacti Ladislai similiter in eisdem metis et terminis, quibus castrum tenuit et possedit, perpetuo duximus 19conferendas. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras duplicis sigilli munimine roboratas. Datum per manus Magistri Far kasii Electi Ecclesie Albensis aule nostre Vice-Canceliarii dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M°CC°LX° secundo, regni autem nostri vigesimo octauo.

Jegyzet. Ugyanazon cserére vonatkozik IV. Béla királynak egy másik szintén 1262-ki okmánya, melynek szövege a fenebbitől némileg eltér. Czélszerünek látszik tehát ennek is eltérő részét közleni.

„Bela stb., quod cum insulam, que fuit Kaliani stb. - Monasterio Sancti Martini de S. M. P. - contulissemus stb. - de voluntate Abbatis et Conuentus predictorum ipsi Monasterio S. Martini in commutacionem eiusdem villam et terram nostram de Bok existentem in Comitatu Zaladieusi sub eadem libertate et debito, sicut hospites in eadem existentes nobis tenebartur; videlicet quod nec in furto, nec in decimis, nec in monetis, nec super aliis quibuslibet causis coram judice parochiali, nisi coram nobis et coram villico suo astare teneantur duximus conferendam; adiicientes, quod ultra id iidem populi de Bok ea gaudeant ad plenum libertate, qua vniuersi populi Monasterii Sancti Martini ex concessione Regum, prout in priuilegiis ipsius Monasterii plenius continetur, gratulantur. Ad hec populos congregandos ad terram Alma et Debreche, quas ex nouo ipsi Monasterio Sancti Martini in commutacionem castri contulimus, eadem similiter per omnia volumus gaudere libertate, qua gratulantur alii populi eiusdem Monasterii et superius est expressum. In cuius rei stb. (Az okmány egyéb szövege a fenebbivel szóról szóra megegyez.)

(Mindkét okmánynak eredetie őriztetik a szent mártoni főapátság levéltárában.)