008. A passaui, olmiiczi és prágai püspökök kötlevele, miszerint Otakar cseh, királyt, ha a IV. Béla magyar királylyal kötött békességet meg uem tartandaná, kiközösiteui fogják. 1261.

Nos O. Pataviensis, B. Olomucensis et Pragensis Dei gracia Ecclesiarum Episcopi, omnibus presencium inspectoribus declaramus; nos promisisse et promittere bona fide, quod dominum nostrum, Dominum Regni Boemie, Ducem Austrie et Styrie, Marchionem Moravie ad observandum omnia illa et singula, que iu instrumentis, inter dominum nostrum antedictum et dominum Regem Vngaríe et Reginam ac ipsorum filios, mediantibus religioso viro fratre Ludovico de domo Teutonica, Commendatore domorum per Boemiam, et nobilibus viris Jacobo Pragensi Purcrauio, et Wokkone Marscalco Regni Boemie confectis continentur, omni diligencia inducemus. Si vero corcposicionem predictam per dominum nostrum vel suos contigerit uiolari, et idem dominus noster requisitus non emendaret infra IIII-tuor mensium spacium extunc ipsum denunciabimus excommunicacionis vinculo innodatum, quilibet nostrum in Dyocesi sua, terras eius ecclesiastico subiicientes interdicto. Et ad hoc faciendum quilibet nostrum iurauimus, et per virtutem prestiti sacramenti nos obligauimus, et obligamus presencium testimonio literarum, quibvs sigilla nostra duximus appendenda. Et vt premissa omnia suum sorciantur effectum, memoratus Regni Boemie Dominus, Dux Austrye, et Styrie, Marchioque Morauie, se et terras suas nostre iurisdictioni subiecit, renunciando priuilegiis omnibus pro sua persona vel terris suis omnibus a Sede Apostolica indultis, impetratis et impetrandis, super eo videlicet, quod persona ipsius excommunicari, vel terre sue interdici non possent absquo Sedis 11Apostolice mandato, vel eius nuncio speciali. Datum Wienne anno Domini MCCLXI. pridie kal. Aprilis.

(A Monumentorum Boicorum Collectio nova, XXIX. kötete 2-ik része 174. l. után. Czech.)