226. A győri káptalan bizonysága, hogy Gymolt helységre vonatkozó több okmányok előtte érvényteleníttettek. 1260 körül.

Nos Capitulum Ecclesie Jeuriensis memorie commendantes significamus quibus expedit: Quod privilegium supe restitucione terre Gymolt per venerabilem patrem O. Episcopum nostrum confectum, et litteras seu instrumenta vniuersa per Capitulum Varadiense et Nobiles de Beeb, in processu cause terre Gymolt a quibuscunque judicibus contra alterutrum impetrassent, sicut Nicolaus Vice-Judex Curie Regie cum suis coniudicibus ad determinandam causam terre memorate deputatis decreuerant, prout eorundem nobis litere declarabant, partes uicissim coram nobis cassauerunt et mortificarunt, ita ut que parcium aliqua ex ipsis instrumentis penes se se reservasset, ubicunque ostense fuerint, uiribus careant firmitatis et maxime quancunque (így) Capitulum Varadiensis Ecclesie vllo unquam tempore aliquod instrumentum sibi reseruaret super terra Gymolt, qua in lite re ceptum contra nobiles de Beeb exhibuerit, tamquam cassum et inane uiribus censeatur.

(Eredetie a Kisfaludy család levéltárában. Czech.)

328

Ó-szláv nyelven szóló okmányok.