224. IV. Sándor pápa a benedekrendiek tatai apátságát Tata birtokában védi. 1260.

Alexander Episcopus seruus seruorum Dei karissimo in Christo filio Illustri Regi Vngarie saluter et Apostolicam benedictionem. Cum illa, que faciunt ad tui nominis claritatem atque nostram immunitatem, offendere minime conueniat, sed nobis et tuo nomini diligenter intendere deceat, ut nostra et tuo in huiusmodi claritas semper de bono in melius valeat adaugeri; expedit, quod pium esset et iustum, ut in temporibus opportunis affectu prompto erga quoslibet exerceas, precipue circa Prelatos Ecclesarium Regni tui vigilanti animo prosequaris. Sane dilecte filii... Abbas et Conuentus Monasterii de Tata Ordinis Sancti Benedicti trausmissa nobis peticione monstrarunt, quod cum felicis recordationis Innocentius Papa predecessor noster venerabili fratri nostro... Episcopo Wesprimiensi dedisset sub certa forma per litteras Apostolicas in mandatis, uti si ei legitime constaret uillam de Tata ad dictum Monasterium pertinere, illam amotis exinde quibuslibet illicitis detentoribus eidem Monasterio restitueret, idem Episcopus, quia sibi de hoc legitime constitit, predictam uillam authoritate litterarum ipsarum sententionaliter restituit Monasterio nemorato, nosque quod ab eodem Episcopo super hoc prouide factum extitit, per nostras litteras duximus confirmandum. Quia vero nobili uiro Stephano Matthey familiari tuo dictam uillam detinente contra Deum et iustitiam occupatam, ijdem Abbas et Conuentus de restituine habita sententia huiusmodi nullum potuerant consequi finem iusticie sue, cum propter factionem suam nullus de partibus illis castrensibus restitutionem memoratam velit executioni mandare, Serenitatem tuam attente requirendam duximus et rogandam, quatenus dictum nobilem, quod villam ipsam eidem Abbati et Conuentui restituere non intermittat, eosque illam de cetero possidere permittat, Regia potestate compellas, ita quod eisdem Abbati et Conuentu optatum commodum de huiusmodi precibus nostris reportasse gaudentibus, nos tibi speciales exinde gratias referamus. Datum Auagnie V. Kal. Maij Pontificatus nostri anno sexto.

(Eredetie a sz.-mártoni főapátság levéltárában.)