215. A pannonhalmi apát bizonyságlevele, hogy a bakonybéli apát és a Taryán helységben lakó várnépek közt a taryáni föld tekintetében osztály történt. 1258.

Vniuersis Christi fidelibus tam modernis, quam futuris, presens scriptum inspecturis Conuentus Ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie salutem in vero salutari. Cum ex mandato domini Regis super facto terre Tharyan, quod vertebatur inter Abbatem de Beel ab vna parte, et inter populos domini Comitis, nec non castrenses eiusdem ville ex altera parte, vnum ex nobis misissemus in testimonium; rediens retulit nobis talem inter eos pro bono pacis fuisse diuisionem: Quod dicti populi dedissent centum iugera terre, quorum triginta sunt firmata, septuaginta vero campestria, Abbati antedicto certis metis assignata, excepta piscina, feneto et terra pascuali, que sunt in communi relicta sine diuisione. Cuius terre meta incipit a stagno Kuyar, et uertit in terram Kuzep; inde tendit ad Wyzestoluk, qua eciam terminatur conterminalis et vicina a parte australicum terra Rolandi filii Wyerunconis, et finitur vltra flumen apud geminas arbores pirorum. Vt igitur hec diuisio inconcussa et irreuocabilis perseueret, nec possit per quempiam temporis processu in causam retrahi, ad instanciam et peticionem partis vtriusque presentes litteras contulimus Abbati prememorato sigilli nostri munimine roboratas. Anno verbi incarnati MCCLVIII° sexto kalendas Iunii; Faou Abbate, Ch. Decano, G. Custode, I. Celerario Ecclesie nostre tunc temporis existentibus.

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)