195. Benedek esztergami érsek jóváhagyja a Hudus özvegye által a sághi zárda számára tett adományozást. 1257.

Nos Benedictus miseracione Diuina Archiepiscopus Strigoniensis aule Regie Cancellarius significamus omnibus presentes litteras inspecturis, quod relicta Hudus de villa Tesmog in nostra presencia constituta porciones terrarum eiusdem mariti sui, quas idem maritus eius in dicta villa Tesmog et villa Kelemen habuit, quas eadem se in dotem suam asserebat assignatas et traditas, pro remedio anime sue Monasterio de Saag, vbi Deo deuote famulabatur et vitam finire elegi, tradidit, contulit et donauit. Unda nos huiusmodi donacionem ipsi monasterio per ipsam factam, ratam habentes, ad peticionem eiusdem mulieris et dilecti filij, Prepositi de Saag presentes concessimus literas sigilli nostri munimini roboratas. Datum apud villam nostram de Vadke (Vadkert?) Anno Domini 1257.

(V. László 1270. évi átiratának XVII. századi másolatából. - Pozsony káptalani országos levéltár. - Capsa XIII. fasc. 1. Nr. 3. Knauz.)