186. Az erdélyi káptalan Almás helység eladásáról ád bizonyságot. 1256.

Capitulum Albensis Ecclesie Transsiluane omnibus ad quos presens scriptum peruenerit, salutem in Domino. Vt ea que aguntur in tempore uel geruntur, ne simul cum ipso facilius elabantur, ecclesiastico patrocinio solent communiri; inconcussum quippe permanet atque firmum, quicquid fuerit ecclesiastico iure solidatum. Proinde ad uniuersorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Dawt et Laurencius frater eiusdem, ac Bob filius Olop, cognatus eorundem in nostra constituti presencia totalem partem terre ipsorum (hereditarie) Almas uocate, a uicinitate et parte terre Moys nuncupate in Comitatu Thorda existentem, iure hereditario possessam, ex permissione (et vo)luntate uicinorum ac commetaneorum suorum, Ladizlao videlicet filio Mylast et aliorum, cum omnibus utilitatibus et ad medietatem pertinenciis, dixere - Onht filio Ledegweri Symonio, Andree et Michaeli filiis eiusdem Onht et per ipsos ipsorum heredibus heredumque suorum successoribus pro quatuor marcis puri auri, plene per ipsos Onht et filiis suis persolutis, et per Dawt, Laurencium et Bob receptis, perpetuo ac inreuocabiliter vendidisse. Vt igitur hec primissa vendicio ac empcio irreuocabiliter possit obseruari, ad peticionem utriusque partis et causa iusticie, lit 279teras nostras dedimus in testimonium, sigillo nostra robaratas Datum anno Domini MCC. quinquagesimo VI.

(Teutsch és Firnhaber Urkundenbuch zur Geschichichte Siebenbürgens. I. k. 71. l.)