185. A székesfehérvári káptalan Nyrokol nevü helység eladására és határaira vonatkozó bizonysága. 1256 körül.

Capitulum Albensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus presentes literas inspecturis salutem in Domino sempiternem. Vestra nouerit uniuersitas, quod Petrus filius Inuarii, Christianus et Thomas filii Pous, et Elias filius Ioannis de genere Noe ad nostram accedentes presenciam confessi sunt uiua uoce: Quod cum terram suam nomine Nyrokol culture vnius aratri sufficientem, et fenetum cum nemoribus et aliis utilitatibus suis, quam quondam de terra Ecclesie Beati Martini de Sacro Monte Pannonie nomine Nyrokol eidem contigua dicebant esse exceptam, Ecclesie Sancti Martini supradicte vendidisse pro sex marcis argenti iure perpetuo possidendam et ipsam summam pecunie se plene et integraliter recepisse tali interposita obligacione, ut quicunque tam de linea sue generacionis descendentes, quam alii predictam Ecclesiam super terra memorata inpetere seu molestare attemptarent, ipsi et sui heredes defendere et penitus expedire teneruntur propiis laboribus et impensis. Cuius terre mete, seu cumuli eiusdem possessionis hoc ordine distinguuntur: Incipit prima meta iuxta fuuium Nyrokol a parte occidentali, ubi sunt due mete terree; et inde procedens ad partem orientalem uadit ad quandam arborem pyri, que est in quodam monte, qui uulgariter berch nuncupatur, et ibi sunt due mete terree; abbine progrediens tendit ad quandam arborem sorbi, iuxta quam sunt due mete terree; abinde descendens ad pedem eiusdem montis et ad quandam uiam, que uenit de villa Mortunus, per quam reflectitur, et uadit uersus meridiem ad arborem ulmi; deinde descendit ad quendam riuulum, nomine Alma, per cuius medium descendit ad aquam Nyrokol, per quam ascendendo redit ad priores metas et ibi terminatur. Vt igitur huius rei series robur perpetue optineat 278firmitatis, nec ab aliquo possit in posterum retractari, presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M°.C°C°.L° sexto, kalendis Maji. Magistro Smaragdo Ecclesie nostre Electo Aule Regie Vice-Cancellario, Iakobo Cantore, Mathia Custode, Michaele Decano existentibus.

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)