179. IV. Béla Bazin földet Kozma és Achilles grófoknak adományozza a tatárok és az osztrákok elleni hű szolgálataikért. 1256.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium Saluatore. Etsi Celsitudo Regia quibuslibet suis subditis manus consuenerit porrigere largitatis; magis tamen illos tenetur gratuitis proseque donatiuis (így), de quorum meritis, fidelitate ac seruicijs Regi et Regno constitit. - - Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire. Quod cum post recessum Tartarorum pro renocandis juribus Castri indebite occupatis per totum Regnum nostrum diuersos judices missisemus; inter cetera Cosmas et Achilleus Comites fideles nostri nobis instantissime supplicarunt, vt terram Bozin, que Castri fu(it Poson)iensis, eisdem dimittere nostroque dignaremur priuilegio confirmare. Seruicijs itaque ipsorum eximijs ad nostram memoriam reuocatis; videlicet, quod cum in Sayow contra Tartaros conflictum habuissemus, eisdem se pugne viriliter obponentibus, sunt grauiter wlnerati, et frater ipsorum extitit interemptus pro fidelitate Regno debita et Corone. Cum eciam in partibus maritimis maneremus, contra ducem Austrie, nostrum inimicum capitalem, illesum et indempne Regni nostri confinium seruauerunt, vbi prefatus Cosmas Comes pro fidelitate nobis impensa, receptis duodecim wineribus fuerat capituatus; quo in captivitate 270existente Comes Achilleus illesum nostrum confinium conseruauit. Et cum de maritimis redeuntes, prefato Cosma Comite in captiuitate existente cont a Ducem Austrie exercitum mouissemus, idem Achilleus Regnum Austrie vsque Vyennam a Posonio pro fidelitate nobis debita deuas tauit. Hec igitur et alia ipsorum seruicia recolentes, que longum esset per singula enarrare, dictam terram Bozin ipsis Cosme et Achilleo Comitibus et heredibus ipsorum heredumque suorum successoribus dimismus perpetuo pacifice possidendam, sicut pater ipsorum dinoscitur tenuisse. Mete autem eiusdem terre, sicut per litteras venerabilis patris Wincencij Episcopi Nitriensis, cuius inquisicioni qualitatem et quantitatem ac metas eiusdem commiseramus, nobis constitit, taliter distinguuntur: Prima meta incipit a parte meridionali, ubi est caput riuuli, Balase vocati; inde tendit ad fluuium Hilinuk vocatum; tansito autem Hilinuk procedit ad quandam viam, que dinidit terram ville Nyr castrensium Castri Posoniensis, de qua progreditur ad fluuium Biztrich, et ibi sunt commetanei a parte occidentali filij Comitis Bacha jobagiones Casti Posoniensis; per ipsum vero Biztrich vadit superius usque ad locum, vbi diuiduntur in duas partes, per sinistram vero partem vadit superius vsque ad caput dicti riuuli Biztrich, et ibi tenet metam cum villa hospitum Castri Posoniensis nomine Jablam; transiens autem viam ville Jablam; venit ad viam Myzle, vbi contiguatur ville nominate; inde reclinat versus septemtrionem tendendo paruum superius per quandam viam venit ad metam ligneam, de qua descendit ad caput riuuli Luchnuch nomine, et est conterminalis cum villa Chukaria filiorum Chukar jobagionis Castri Posoniensis, a parte orientali, et iuxta terram filiorum Chukar vadit ad villam Modur, vbi sunt homines, qui dicto Castro quinque pondera soluere tenetur; et inter ipsas villas sunt multe mete veteres et antique, et dicta terra Modur eidem terre Bozin in modico contiguatur; inde vero peruenit ad metam villa Chanuk jobagionis Castri Posoniensis, de qua progrediens versus meridiem vadit per metas multas et antiquas vsque ad villam Susullan, vbi sunt eciam jobagiones predicti Castri; inde progrediens vadit ad nemus, vbi est meta sub arbore ilicis; transito autem nemore venit ad quandam viam, iuxta quam 271sunt mete antique; et sic per metas asscendendo per nemus peruenit ad primam metam, et sic mete eiusdem terre terminantur. Vt autem hec nostra donacio robur perpetue obtineat firmitatis, presentes litteras in testimonium dari fecimus, sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per manus magistri Smaragdi Albensis Ecclesie Electi aule nostre Vicecancellarij dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M°CC°L° sexto XI° kalendas Julij; Regni autem nosti anno XX° primo.

(A Pozsonykáptalani levéltárból. Knauz.)