167. István szlavóniai bán és stajeri főkapitány stajerországi ügyben itél. 1254.

Nos Stephanus Banus Dux tocius Sclauonie ac Capitaneu Styrie vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem. Vniuersitati uestre notum esse uolumus, quod Prior vallis Sancti Johannis in Syces coram nobis et domino Gotfrido de Marpurch Judice Prouniciali et testibus domino Syfrido de Marenberch et domino Dietmaro de Griuen, Henrico de Rohasc, Mariscalco de Treuna, Wigando de Gybel, et aliis quam pluribus, villas que dicuntur Alsniz et Warte (a) domino Diemone milite de Gybel, qui illas iam in longo tempore impetiit iure legitimo dictante sentencia uniuersorum obtinui, ac sue Ecclesie testimonio sui priuilegii requisiuit. Ne autem in posterum fraus aliquorum ius dicti Prioris atque sue Ecclesie in prefatis uillis ualeat iniusta impeticione de cetero infirmare, presens scriptum iam supradicto Priori nostro sigillo et domini Gotfridi de Marpurch iussimus communire. Data apud Grec anno ab Incarnatione Domini M°CC°LIIIJ°, IIIJ. Idus Septemberis.

(Az eredeti után Chmel József, Diplomatarium miscellum seculi XIII. Bécs 1849. I. köt. 36. l.)