157. IV. Incze pápa az esztergomi érseknek meghagyja, hogy a, Bertalan volt pécsi püspök tartásáról tett, pápai intézkedéseket foganatositsa. 1253.

Innocentius Episcopus etc. venerabili fratri... Archiepiscopo Strigoniensi salutem etc. Cum sicut ex parte venerabilis fratris nostri Bartholomei Episcopi quondam Quinqueecclesiensis fuit propositum coram nobis (dudum se regimini Ecclesie Quinqueecclesiensis in manibus nostris cedente, nos sibi pro sustentatione sua de ipsius Ecclesie redditibus in ducentis marcis argenti annis singulis, quoad viveret, provideri volentes, illas sibi vel suo certo nuncio ab Episcopo, qui eidem Ecclesie preesset pro tempore, solvi certis locis et terminis mandassemus, et venerabilis frater noster... Episcopus Quinqueecclesiensis per duos annos in huius provisionis solutione cestasset; tandem devicti eius instantia sibi concessimus, ut nonnisi medietatem provisionis eiusdem duntaxat, dummodo pro subtractis centrum marcas angenti persolvat, quibus eum contentum esse volumus, annuatim de cetero solvere teneatur. Nos igitur suis supplicationibus inclinati, ut sue provideatur quieti, provisionem ipsam esse firmam, et diminitionem non pati volentes statuimus ut prefatus Episcopus, alioquin successor ipsius predictas centum marcas pro subtractis, ut superius est expressum, in kalendis proximo venturis, et idem ac quilibet alius, qui Ecclesie predicti pro tempore prefuerit, totidem marcas puri et legalis argenti ad pondus Venetorum apud Venetias in Hospitali Sancti Johannis Jerosolimitani annuatim in eisdem kalendis sibi vel certo nuncio suo, quoad vixerit, teneatur persolvere nomine pensionis.) Ideoque fraternitati tue per Apostolica scripta in iuramento obedientie firmiter precipiendo mandamus, quatenus quotens ab eodem B. Episcopo vel eius nuncio fueris requisitus, et per litteras... Magistri vel Preceptoris dicti Hospitalis sive illius, qui Hospital preerit eidem, tibi constiterit, quod supradicto termino nuncius ipsius B. 237Episcopi presens extiterit, pro huiusmodi recipienda pecunia et scienter non fuerit persoluta, per Ecclesias tue provincie, ubi expedire videris, et in Curia carissimi in Christo filii nostri... Illustris Regis Ungarie dictam excommunicationis sententiam solempniter publicans, dictum Episcopum Quinqueecclesiensem et quemlibet alium, qui Ecclesie iam dicte prefuerit, excommunicatos publice nuncies et facias nunciare, et nichilominus auctoritate nostra, appellatione remota compellas eosdem ad satisfaciendum sepefato B. vel ipsius certo nuncio de dampnis et expensis ac interesse, que occasione defectus solutionis eiusdem ipsum B. constiterit incurisse. Non obstante, si eidem Episcopo Quinqueecclesiensi est indultum (vel successoribus eius indulgeri ab Apostolica Sede contigerit, quod interdici, suspendi vel excommunicara non possint per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam de indulto huiusmodi mentionem, aut qualibet alia dicte Sedis indulgentia specialiter vel generaliter impetrata vel etiam impetranda cuiuscunque forme vel tenoris existat, per quam huiusmodi provisions et constitutionis effectus impediri veleat, vel eidem in aliquo) derogari. Volumus itaque ut vacante Sede Strigoniensi vel absente Archiepiscopo maior, qui fuerit in Strigoniensi Ecclesia, mandatum super hiis Apostolicum exequatur. Datum Asisii VIII. Idus Maii (Pontificatus nostri) anno decimo.

(IV. Incze pápa Regestáiból Theinder id. m. I. köt. 220. l.)