146. IV. Béla király Sándor, Marcel gróf fiának csere fejében Durug nevű földet engedi által. 1252.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex uniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Circumspeccio Regum provida sic consvevit communi utilitati providere, quod exinde iura non depereant privatorum. Hac igitur consideracione inducti ad universorum noticiam pervenire volumus presencium per tenorem, quod cum terra Alexandri filii Marcelli Comitis, nomine Mortun, in confinio Regni nostri constituta, pro utilitate ipsius confinii admodum necessaria haberetur, et idem Alexander propter continuos insultus Australium eam non posset possidere pacifice et quiete, receptam per nos ipsam terram, in concambium eiusdem terram Durug Posoniensis et Musuniensis castrorum, usui quinque aratrorum subjacentem, cum feneto et aliis utilitatibus ac pertinenciis suis jam pridem et nunc conferimus pleno iure, volentes ut tam ipse quam sui heredes, heredumque successores cam pacifice possideant et quiete. Que siquidem terra ex parte orientali commetanea est terre villarum Olup et Urutz; ex parte meridionali generationis Patruh; ab occidente vero tenet metam cum jobagionibus castri Musuniensis et ab aquilone cum populis ville Durug. Vt igitur prefata commutacione robur obtineat firmitatis, presentes concessimus literas duplici sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quiquagesimo secundo, pridie Idus Augusti, Regni autem nostri anno (decimo) septimo.

(Az eredeti után. Ezen okmány kivonata találtatik Fejérnél Cod. Dipl. VII. k. 4. r. 105. l.)