129. IV. Incze pápa Magyarországnak a mongolok elleni védelmezéséről gondoskodik. 1248.

Innocentius Episcopus etc. dilectis filiis... Preceptori et fratribus Hospitalis Jerosolimitani in Ungaria salutem etc. Reliquie fidelium in partibus Ungarie positorum suspiriis et lacrimis redundantes pietatem sollicitant Matris Ecclesie, ut sibi de illo provideat defensionis auxilio, per quod ipse, si gens impia Tartarorum suam in eas experiri sevitiam moliretur, possint ab exilio preripi vel exterminio preservari, universitate Christiani populi consequente per hoc sulubris provisionis effectum; cum sit argumentum evidens, quod ipsa secura maneat et tranquilla consistat, se gens illa sevissima Divina dextera triumphante valeat conteri seu de contritorum confinio profligari. Hec enim dum nos, qui curam generalis Ecclesie, licet immeriti, Deo disponente suscepimus nostre mentis oculis presentamus, reddimur (ex) corde solliciti, ut illis intendamus remediis, per que in predictis partibus celebris iuxta morem sit gloria Redemptoris. Cum autem vos, qui per assunptum habitum crucis ostenditis, quod corpus et animam ponere pro crucifixi gloria gaudeatis, ad hoc, prout in Domino exultantes accepimus, tota sitis mente solliciti, ut per vos et alios Christi fideles deici valeant Christiani nominis inimici: universitatem vestram rogamus et hortamur attenti, in remissionem vobis peccatorum iniungentes, quatenus circa tam pium negotium sic vestre virtutis exemplo aliorum inflammetis affectum, ut si necessitas, quod absit, exegerit, Dei familia de Regno Ungarie per vos potenti brachio defendatur, et pars opposita Deo propitio ruine grandis incurrat opprobrium, ac redempti pretioso Jesu Christi sanguine optate salutis consequantur effectum. Nos enim, ut quod tam pie quam iuste cupimus, letanter et leviter fieri gaudeamus vobis, familie vestre ac omnibus aliis, qui vobiscum signo crucis assumpto in Ungariam 206contra Tartarorum processerint feritatem, illam indulgentiam idemque privilegium elargimur, que transeuntibus in terre sancte subsidium in generali Concilio sunt concessa. Datum Lugduni VIII. kal. Julii, (Pontificatus nostri) anno V.

(IV. Incze pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. köt. 206. l.)