126. IV. Incze pápa a kalocsai és pécsi püspöki megyék közti határok iránt intézkedik. 1247.

Innocentius Episcopus etc. dilictis filiis... de Pelis Cisterciensis, et... Sancti Martini, et... Sancti Georgii de domo Sancti Benedicti Ordinum Abbatibus Vesprimiensis, Jauriensis et Colocensis Dicesium, salutem etc. Cum sicut ex parte venerabilis fratris nostri... Archiepiscopi Colocensis fuit propositum coram nobis, Colocensis Diocesis ex parte Diocesis Quinqueecclesiensis, cui est contigua, non habeat certos fines, ac propter hoc inter ipsum et venerabilem fratrem nostrum... Episcopus Quinqueecclesiensem sepe contingat graves discordias exoriri, discretioni vestre de utriusque partis procuratorum assensu per Apostolica scripta mandamus, quatinus inquirentes super hoc de plano sine iudicii strepitu diligencius veritatem, si easdem Dioceses inveneritis fuisse aliquo tempore limitatas, predictos Archiepiscopum et Episcopum antiquis terminis faciatis auctoritate nostra manere contentos, ac redigi, quod inde feceritis, in publicum instrumentum. Alioquin easdem Dioceses, prout utriusque partis ius exegerit, vel expedire videritis, limitetis. Contradictores auctoritate nostra etc. Quod si non omnes etc. Datum Lugduni V. kal. Octobris (Pontificatus nostri) anno V.

(IV. Incze pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 205. l.)