122. IV. Incze pápa szent Márton tiszteletére a pannonhalmi apátságban ájtatoskodó híveknek 40 napi bucsút enged. 1247.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis... Abbati et Conuentui Monasterii Sancti Martini de Pannonia Jauriensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Loca Sanctorum omnium pia sunt devotione fidelium veneranda, ut dum Dei honoramus amicos, ipsi nos amabiles Deo reddant et illorum nobis quodammedo vendicantes patrocinium apud ipsum, quod merita nostra non obtinent, eorum mereamur inter essionibus obtinere. Cupientes igitur Ecclesiam Monasterii vestri ad romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis ob Beati Martini merita, cuius et vocabulo insignita, congruis honoribus frequentari, omnibus vere penitentibus et confessis, qui Ecclesiam ipsam in die dediactionis eiusdem et festivitatibus dicti sancti venerabiliter visitauerint, de Omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri eo Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis annis singulis misericorditer relaxamus. Datum Lugduni XV. kal. Februarii Pontificatus nostri anno quarto.

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)