115. A zágrábi káptalan örök bevallásról tesz bizonyságot 1245.

Capitulum Ecclesie Zagrabiensis etc. Quod constitutis in nostra presencia ab una parte Martin, Pouda et Martunus filiis Dragos, Jacou, Stephkou, Jacus et Gerdina filiis Predislai, et ab altera magistro Stephkone filio Roberti Comitis herede Martin, et ceteris de parte sua, annexis superius, possessionem ipsorum Chernetuu vocatam metis infrascriptis expressam cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis confessi sunt se eidem magistro Sfephkoni et per eum suis heredibus heredumque successoribus jure perpetuo vendidisse pro nonaginta marcis denariorum, quos se dixerunt ab ipso magistro Stephkone plene recepisse, obligantes se ad expediendum et evincendum ipsam vendicionem prefato magistro Stephkoni et suis heredibus ab omnibus, qui ipsos eatenus intenderent impetere vel etiam molestare. Astiterunt eciam etc. (következik 15 név), qui vendicionem factam consensu suo ratificantes sine contradiccione aliqua admiserunt. Cujus terre prima meta, sicut nobis partes retulerunt incipit etc. etc. In cuius facti robur etc. Datum in medio Quadragesime anno Domini M°CC°XL° quinto.

(XVI. századi hiteles átiratból.)