111. IV. Incze pápa az esztergami érsekhez és a veszprémi püspökhez különösen, ugyanazon tárgyban. 1245.

Innocencius Episcopus etc. venerabilibus fratribus... Archiepiscopo Strigoniensi et... Episcopo Vesprimiensi salutem etc. Nimis iniqua etc. ut supra in proxima (110. sz. a.) usque arbitrio voluntatis. A quibus fratrum molestiis quidam ex venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis ac dilectis filiis Abbatibus, Prioribus et ceteris Ecclesiarum Prelatis, ac aliis per Regnum Hungarie constitutis non omnino abstinere dicuntur. Cum igitur etc. ut in eadem usque ne Apostolice Sedis statuta, que iam dicti Archiepiscopi et Episcopi ac Prelati, ac alii humiliter suscipere ac reverenter servare tenentur, contempnere videantur, universitatem eorum monemus attente, nostris sibi dantes litteris firmiter in preceptis, ut conscientie ac fame sue salubriter consulentes, universi et singuli a prenotatis et aliis predictorum fratrum gravaminibus omnino desistant, subditos suos ab hiis arctius compescendo. Quocirca firmiter precipiendo mandamus, quatenus si dicti Archiepiscopi et Episcopi ac alii preceptum nostrum neglexerint adimplere, vos eos ad omnia supradicta servanda, monitione premissa, auctoritate nostra, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, compellatis, non obstante constitutione de duabus dietis edita in concilio generali. Si vero nec sic mandatis nostris curaverint etc. Quod si non omnes etc. (A kelet mint fennebb.)

(IV. Incze pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 201. l.)