109. IV. Incze pápa Kálmánt Bolgárország uralkodóját inti, hogy az egyház egységétől el ne álljon. 1245.

Innocentius Episcopus etc. Illustri Colomanno in Bulgaria imperanti, Deum diligere et timere. Cum simus super Apostolice Sedis speculam constituti, vehementer dolere cogimur et turbari, cum a capite suo membra quedam videamus esse divisa, sueque divisionis dampnum tamquam mortificata non plangere, nec sentire. Nempe orthodoxorum neminem credimus iam latere, unum in terris caput esse tantummodo, ex quo totum corpus contexitur militantis Ecclesie, rerum id exigente natura, que corpus, si habuerit duo capita, iudicat monstruosum: probat hoc idem ratio exemplaris eterni iuxta quod militantem Ecclesiam sub utroque tempore disponendam per instructionem evangelicam didicit legislator, Paulo Apostolo referente: Vide omnia, facito iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est, ubi divina dispositione Ierarchie per media ultima ipsaque per primam mediatori imnium convertuntur. Quod imitandum fore necessario peregrinanti Ecclesie, scriptura sacra tam figuris, quam apertis testimoniis asserit atque probat. Unus Adam deputatus ad opus et custodiam paradisi, unam est sortitus uxorem, unum Dominum Jesum Christum in iustitia et veritatis sinceritate creatum, eiusdemque unum in terris vicarium, et unicam eius sponsam Ecclesiam prefigurans, doctore gentium attestante, Sacramentum hoc, inquit, magnaum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Lemech vero, quod humiliatum sonat, dum uxorem unam divisit in duas, sanguinarius est effectus, et virum in vulnus suum occidit, ad instar cuinus, qui ecclesiam scindunt occidunt animos parvulorum. Deinde salutis arcam tantum unam fuisse legimus, que cuncta vastante diluvio, sub unius patriarche remigis potentatu paucas animas sub perfectionis numero reservavit, facti cuius misterium pastor ecclesie Petrus Apostolus tangens ait: In arca Noe pauci, id est octo anime salve facte sunt per aquam, quod et vos nunc similis 176forme salvos facit baptisma. Ipsa etiam veritas gentium vocationem predicens asseruit, quod in ovili suo unus tantum debeat esse pastor: Fiet, inquiens, unum ovile et unus pastor. Ad hoc ovile Paulus ipse Divina clementia revocatus, docet et predicat unum capud esse tenendum fide pariter et amore. Unde scismaticos et ab unitate corporis Ecclesie per inobedientiam recedentes notans, vitandosque insinuans ait: Nemo vos seducat volens in humilitate et religione, quam non vidit angelorum ambulare frustra inflatus sensu carnis sue, et non tenens capud, ex quo totum corpus per nexum et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei. Nulli fideli venit in dubium, quin ipse Christus sit pastor Ecclesie atque capud, non tantum militantis, sed etiam triumphantis, qui secundum carnis assumpte naturam mortem pro suis ovibus subiturus, et post resurrectionem ad patris dexteram ascensurus, ut quo capud ibat, membra se itura sperarent; ne corpus peregrinantis Ecclesie propter corporalem ipsius abentiam videretur acephalum remanere, sibi successorem substituit vicarium specialem, non quidem Jacobum aut Johannem, qui columpne videbantur esse, non Paulum legis scientia preditum et doctrina, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius, sed Symonem, quem et Petrum cognominavit. Hunc itaque suarum ovium pastorem substituens, universalem in terris earundem pascendarum curam indistincte commisit eidem tertio dicens: Pasce oves meas; cui ex prerogativa speciali, ut nobis ipsum capud post se fore totius Ecclesie demonstraret, promiserat dicens: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur capud, ut sicut in capite sensuum plenitudo consistit, a quo ad singula membra occultis meatibus pars aliqua tamquam a fonte rivulus derivatur, sic tres fidelium ordines in Ecclesia Noe, Daniel et Job; prelati videlicet, continentes, et coniugati, quos Ezechiel vidisse legitur in visione salvandos a Petro petra, super quam non domum saltus Libani, non porticum columpnarum, nec domum filie Pharaonis, sed Ecclesiam suam edificavit dominus fidelibus, velud de omni genere piscium in eius rete conclusis, tamquam a Primate primatum, qui de fonte dominice pectoris fluenta potavit, et sue salutis debent postulare remedia, et cum omni patientia et doctrina non contentione, vel superbe in aliquo resistentes, 177a mentis sue tenebris dubietatis scrupulos removeri. Nam etsi Paulus ex verbo Domini Petro ceterisque Apostolis universaliter sic dicentis: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt; cum Petro fuit ministerium dignitatis exercens, fuit etiam ex verbis eiusdem auctoritatis singulariter Petro propositis: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in celis; in Petro auctoritatis officium recognoscens, et ideo ad eum tamquam primatem et evangelii dominici fontem venit Jerosolimam, et postmodum cum ipso et aliis secundum revelationem contulit evangelium, ne invacuum curreret vel etiam cucurrisset. Que Petri auctoritas ex eiusdem Domini verbis expressius roboratur, cum sibi soli dicitur ab eodem: Duc in altum, et postea subinfertur, laxare retia in capturam. Si ergo Petrus per excellentiam fidei, qua in uno Christo duas naturas Divinitus recognoscens, cum dixit: Tu es Christus filius Dei vivi, claves Regni celestis in terris solus accepit; cum unum sit capud Ecclesie militantis, restat, ut ad regimen generalis Ecclesie, quam ipse cum Paulo et ceteris de gentibus congregavit, capud eiusdem suumque Dominus per ea, que premissa sunt, manifeste ostenderet successorem. Previdens autem Dominus, quod Ecclesia sua conculcaretur a tirampnis, laniaretur ab hereticis, et a scismaticis scinderetur, ait: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos; ex quo colligitur evidenter quod ad sedem Petri omnis sit questio referenda. Cui cum Dei gratia disponente, non nostris meritis presideamus, nequaquam sine dolore possumus intueri, a tanti capitis corpore membra quedam esse divisa; videlicet Grecorum et Bulgarorum Ecclesiam, seiuncta nempe per inobedientiam a suo capite speciali corporis sensificationi nequaquam participant, cum ab eius se subtraxerit unitate. Igitur quia debitores sumus omnium salutem querere, servus servorum illius, qui neminem vult perire, non immerito circa te et subditos tuos misericordie visceribus affluentes, Pauli gentium doctoris affectum induimus, qui sciens creatorem omnium acceptionem non facere personarum, coinfirmatus infirmis et omnibus omnia factus est, ut omnes Domino lacraretur; rogamus 178et obsecramus in Domino Jesu Christo, quod ad unitatem Sacrosancte Romane Ecclesie redire non differas, nec reputes otiosum quod a nobis in hac parte diebus istis inspiratione Divina de fratrum nostrorum consilio, sitientium illuminationem tuam populique tibi subiecti, non sine sacrarum scripturarum est auctoritate provisum. Non enim vestra requirimus, sed animarum vestrarum cum Jesu Christo lucra sitimus, nichil de facultate vestra subtrahere querimus vel minuere de honore, sed quantum cum Deo iuste possumus provehere vos et ampliare potius affectamus. Erit proinde dante jesu Christo nostris affectibus incrementum, si tu, qui esse populi tui capud et Princeps diceris, per gratiam intellectus, quo a multitudine subiecta discerneris, proposita tibi per pacis nuncios audiens patienter, ad unitatem Ecclesie Catholice revertaris, ut efficiaris Christo primitie populi reversuri. Etsi forte te excusare volueris, dicens hec nequaquam fieri posse sine concilio generali, respondemus, quod ad congregandum concilium ad requisitionem tuam et Grecie atque Bulgarie Prelatorum offerimus nos benivolos et paratos, recipientes vos vestrosque procuratores et nuncios cum honore et cordis letitia, et restituemus corpori Ecclesie sua membra, preferentes stolam primam, occidemus vitulum saginatum, generale convivium faciemus universis Christi fidelibus, et annunciabimus ecum exultatione et gaudio, quod Ecclesia Catholica suo decore ut a principio est induta, tamquam vitis habundans, cuius filii sunt ut novelle olivarum in circuitu sue mense sedentes expectando, ut occurrat salvatori suo domino Jesu Christo. Quapropter tuam exhortamur industriam et tibi per Deum Omnipotentem et per Jesum Christum eius filium, qui suo sanguine nos redemit, iniungimus, quatenus dilectos filios fratres ordinis fratrum minorum, latores presentium, viros virtutis, quos diu sub observantia regulari probatos et in scripturis sacris instructos inter alios preelegiumus, quia utiliores tibi eos fore credidimus, tamquam nostri Salvatoris humilitatem sequentes, ad te duximus transmittendos, pro Divina reverentia et nostra liberaliter et benigne suscipere et honeste tractare debeas, immo potius nos in ipsis, et diligentes audire et credere firmiter, quecunque ex parte nostra tibi duxerint proponenda. Nam si putassemus, quod fructiosiores 179et gratiores tibi existerent, vel aliquos Ecclesiarum Prelatos ad te vel potentes alios misissemus. Cum itaque super predictis et specialiter de hiis, que ad pacem pertinent, tractatum habeas fructuosum, providens eisdem in eundo et redeundo de securo conductu et aliis necessariis, ut ad Tartaros et alias gentes ulteriores tute valeant proficisci. Datum Lugduni XII. kal. Aprilis (Pontificatus nostri) anno secundo.

(IV. Incze pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 196. l. Fejér Cod. Dipl. IV. k. 1. r. 365. l. ezen okmánynak csak töredékét közli.)