107. IV. Incze pápa Tivadar szász-sebesi plébánosnak megengedi, hogy még más egyházi javadalmat is birhasson. 1245.

Innocentius Episcopus etc. dilecto filio Theodoro plebano de Malembach (? Mühlenbach, Szász-Sebes) Canonico Cibiniensi Ultrasilvane Diocesis salutem etc. Cum beneficia, que in partibus Ungarie obtines, per Tartarorum rabiem sint destructa, et nichil aut modicum percipias ex eisdem, nos devotionis tue precibus inclinati, ut preter eadem beneficia aliud, etiamsi curam animarum habet, recipere licite, si tibi canonice offeratur, ac una cum eis retinere libere, non obstante constitutione generalis concilii valeas, auctoritate tibi presentium indulgemus. Nulli ergo (omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumperit indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum.) Datum Lugduni VIII. kal. Martii (Pontificatus nostri) anno secundo.

(IV. Incze pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 192. l.)