098. IV. Incze pápa Endrének szerémi esperestnek megengedi, hogy esperestségén kívül még más egyházi javadalmat is birhasson. 1244.

Innocentius Episcopus etc. dilecto filio Andree Archidiacono Syrmiensi Bachiensis Diocesis salutem est. Etsi propter ambitionem quorundam, nequis plures ecclesias vel ecclesiasticas dignitates habeat, sacri concilii constitutio interdicat, Apostolice tamen Sedis benignitas provide pensans merita singulorum, illos nonnunquam gratia prosequitur ampliori, qui moribus ornant scientiam et conversationem muniunt honestate. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis precibus inclinati, cum Archidiaconatus tui Syrmiensis redditus adeo sint tenues et exiles, quod ex eis nequeas commode sustentari, (ut) preter ipsum Archidiaconatum, quem te canonice proponis adeptum, recipere valeas aliud beneficium curam habens animarum annexam, si tibi canonice offeratur, et una cum Archidiaconatu predicto libere retinere, constitutione geneneralis Concilii super hoc edita non obstante, auctoritate tibi presentium indulgemus; ita tamen quod ipsa beneficia debitis non fraudentur obsequiis, et animarum cura nullatenus negligatur. Nulli ergo etc. nostre concessionis, etc. Si quis autem etc. Datum Lugduni XVII. kal. Januarii (Pontificatus nostri) anno secundo.

(IV. Incze pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 191. l.)