094. IV. Incze pápa inti IV. Béla királyt, hogy a pannonhalmi apátságnak vissza adja annak elvett birtokát és jövedelmeit 1244.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei karissimo in Christo filio... Regi Hungarie Illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Licet adversitates multas pertuleris propter tyrampnidem discurrentium Tartarorum; non tamen credimus, quod res alienas, illorum maxime, qui postpositis omnibus, Diuinis se obsequiis perpetuo deuoverunt - - Cum igitur, sicut ex parte dilectorum filiorum Abbatis et Conuentus Monasterii Sancti Martini (de Pannonia) Jauriensis Diocesis fuit propositum coram nobis, tu eorum miseriis non compatiens, quorum monasterium amissis fere bonis omnibus ab eisdem Tartaris est destructum, ad manus tuas decimas, possessiones, reditus et res alias contra iustitiam receperis eorundem, Celsitudinem Regiam rogandam duximus attentius et monendam; quatenus considerato prudenter, quod grandis acervus inficitur partis adiectione corrupte, ipsis predicta cum fructibus perceptis ex eis pro Apostolice Sedis et nostra reverentia sine difficultate restituas, ut teneris; preces nostras taliter impleturus, quod Diuinam exinde gratiam et fauorem Apostolicum merearis. Datum Laterani III. kal. Maij Pontificatus nostri anno primo.

(Az eredeti után. Czech.)