089. IV. Incze pápa az esztergami érseknek postulált váczi püspököt Horvátországba és Dalmátiába apostoli követté nevezi ki. 1243.

Innocentius Episcopus etc. venerabili fratri... Episcopo quondam Waciensi in Strigoniensem Archiepiscopum postulato salutem etc. Virtutum dominus in hiis, que ipsius respiciunt gloriam, te talem reddidisse dicitur, ut per remotas partes et proximat tue fame fragrantia diffundatur. Ex hoc igitur secura sumpta fiducia, quod in ampliatione catholice fidei fervens et pervigil debeas inveniri, tibi legationis officium in Croatia et Dalmatia duximus committendum: fraternitatem tuam rogamus et obsecramus in domino Jesu Christo, quatenus indutus fortitudine ac virtute precinctus pravitatis heretice maculas, quibus terre hujusmodi nimis, sicut accepimus, sunt infecte, sic de ipsis Divine potentie propitiante subsidio per te ac alios ad hoc idoneos abolere studeas, quod ibidem Christiana possit vigere religio ad illius honorem et gloriam, in cujus beneplacito geritur, ut perempnis vite felicitas per fidei puritatem et innocentie studium acquiratur. Ceterum, ut quod in hac parte prudentie tue committimus ad effectum deduci facilem, Deo propitio, gaudeamus, si forsan aliqui super tam pio negotio, tam salubri contradictores fuerint aut rebelles, quod per censuram ecclesiasticam, ac si necesse fuerit per subsidium brachii secularis illorum possis cohibere nequitiam, tibi auctoritate presentium concedimus facultatem. Datum Anagnie XIIII. kal. Augusti (Pontificatus nostri) anno primo.

(IV. Incze pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 187. l.)