087. IV. Béla király Renaldnak, Wyrunc fiának két győri házhelyért csere fejében a szolga-győri várhoz tartozó Teryan földet engedi át. 1242.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presencium inspectoribus salutem in Domino. Cum culmen nostre deceat Maiestatis ea, que a nobis acta sunt vel concessa, sie effectui mancipare, vt processu temporis valeant minime reuocari; presentibus litteris duxit nostra Serenitas omnibus declarandum; quod cum terram empticiam ad areas duarum curiarum, quam in Gevrino Renaldus filius magistri Wyrunc pacifice possidebat, ab eodem duximus auferendam, terram Teryan arabilem ad vnum aratrum existentem cum silua, vineis et feneto et cum omnibus vtilitatibus eiusdem exemptam a castro de Zulgageur, carentem habitatoribus in permutacionem seu concambium predicte terre, quam predicatoribus fecimus assignari, concessimus, contulimus, dedimus atque tradidimus Renaldo memorato, heredibus eius, heredumue successoribus perpetuo possidendam Vt igitur hec nostra ordinacio seu donacio permaneat salua semper et illesa, presentes concessimus litteras sigilli nostri duplicis munimine consignatas. Datum anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo quadragesimo secundo tercio Idus Aprilis, Regni autem nostri, (anno) octauo.

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)