073. IX. Gergely pápa a csanádi püspök mellé kinevezendő coadjutor iránt intézkedik. 1241.

Gregorius Episcopus etc. dilectis filiis... Abbati de Pelis Cisterciensis Ordinis, Vesprimiensis Diocesis, et J. de Civitella Subdiacono et Capellano nostro, salutem etc. Cum olim nostris esset auribus intimatum, quod venerabilis frater noster... Cenediensis episcopus oculorum esset lumine destitutus, et senio sic confractus, ut curam non valeret gerere pastoralem, nos super hoc... Magistro Hospitalis,... Abbati de Bechon et Luce Canonico Jauriensi sub certa forma direximus scripta nostra: verum sicut intelleximus, dictus Magister et eius college ipsum Episcopum iniquo favore foventes et deferentes homini contra Deum, in executione mandati Apostilici iam elapso triennio et amplius procedere neglexerunt, in Cenadiensis Ecclesie, que quasi iacet destituta pastore, enorme preiudicium et gravamen. Hinc est, quod nolentes hoc sub dissimulatione transire, mandamus, quatenus inquisita super premissis plenius veritate, si eum oculorum lumine destitutum, aut senio inveneritis sic esse confractum, coadiutorem idoneum adiungatis eidem. Contradictores etc. Datum Laterani VII. Idus Februarii. Pontificatus nostri anno XIIII.

(IX. Gergely pápa Regestáiból Theine id. m. I. k. 177. l.)