068. A budai káptalan bizonysága, hogy Herruch nevű egyén Cuntey helységben lévő birtokát a pannonhalmi apátságnak hagyományozza. 1240.

Vniuersis presencium noticiam habituris Capitulum Ecclesie Budensis salutem in Saluatore omnium. Vnicum est oblivionis remedium scripture testimonium, quod calumniis imponit silencium et contencionis nodum explicat emergentem. Exinde ad noticiam uniuersorum uolumus peruenire, quod Herruch de uilla Chuntey accedens ad nostram presenciam corporaliter confessus est, quod cum ipse heredum successione caruisset, Ecclesiam Beati Martini de Monte Pannonie sibi adoptauit in heredem, se et predium suum cui nomet Chuntey cum terra, feneto, silua, piscina cum Danubio, et alia piscina in Danubio exitenti, que uulgo Tona dicitur, et cum aliis utilitatibus, que omnia ipsum in prenominato predio contingunt, eidem Ecclesie offerendo perennaliter possidenda, tamen quamdiu Herruh uixerit, utilitates et fructus prefati predii percipiet et habebit, sed post mortem ipsius Ecclesia Beati Martini omnia supra dicta jugiter possidebit. E converso venerabilis Pater Uryas Abbas et universus Ecclesi Beati Martini Coventus tributa de foro et de portu in Budrug, que Ecclesia Sancti Martini percipere consueuit, cum stagno et piscatoribus in Chuntey existentibus commiserunt eidem Herruh ad procurandum, dantes predictam possessionem in manus ipsius, ut utilitates et fructus percipiat ipsius possessionis et Ecclesie supra dicte, sicut Diuina sibi inspirauerit gracia, de predictis prouideat, et disponat. Vt igitur series prenominate donacionis firma et inconcussa perseueret, ad peticionem tam predicti Herruh, quam eciam Abbatis et Conventus Ecclesie antedicte condescendentes ipsam donacionem presentis scripti patrocinios, et sigilli nostri munimine duximus perennandam. Jona Cantore, Thoma Custode, 111Joanne Decano, et ceteris existentibus. Actum anno Domini M°CC°XL°.

(Az eredeti után. Czech).