060. IV. Béla király privilegiuma az Ethuruh és Mogor nemzetségbéli, szent-király-jobbágyai számára. 1240.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem et omne bonum. Ad notitiam universorum harum serie volumus pervenire, quod cum post adeptum Domino propitio Regni statum et iura castrorum nostrorum, que non solum confusa et inordinata quorundam antecessorum nostrorum temporibus diminutionem receperant, sed in preiudicium Corone Regie penitus fuerant annullata, studio reformaremus diligenti, volentes omnimodam removere confusionem, sicut eos, qui postpositis pro sua voluntate servitiis debitis libertatis sibi titulum usurpant, sic eorum nomina et numerum, qui antiqui et veri jobagiones Sancti Regis inventi fuerant, ne ipsorum libertati posset in aliquo derogari, generationes placuit designare. In 102Comitatu itaque Posoniensis de generacione Ethuruh sunt decem mansiones, quorum nomina: Sebec, Othus, Mortunus, Jacobus, Elias, Orsag, Othmar, Ethuruh, Clemens et Texe. Item de generatione Mogor sunt duodecim mansiones, quorum nomina: Andreas, Endres, Bank, Batha, Chuth, Uros, Saul, Balalch, Dionisius, Symoun, Karachun, Chekend. Ut igitur omnis scrupulus de ipsorum statu et libertate obtenta ab antiquo removeatur in posterum, nec possit successu temporum ab aliquo retractari, in firmiorem rei memoriam presentes eisdem literas nostras concessimus duplicis sigilli nostri munimine perempniter roboratas. Datum in castro Suprun, per manus magistri Benedicti Prepositi Budensis aule nostre Subcancellarii anno gratie M.CC.XL.XIIII. kal. Julii Regni autem nostri anno quinto.

(Bartal után, Commentariorum ad historiam status jurisque publici Hungariae aevi medii, Pozsony 1847, II. k. mantissa III. l. Czech.)