052. Dénes nádornak a veszprémi püspök és káptalan, s a pannonhalmi apátság közti ítélete. 1238.

Dionisius Dei gracia Palatinus et Comes de Zounuk, et Stephanus magister Prepositus Bachiensis et aule Regie Cancellarius vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in omnium Saluatore. Noscant presentes et agnoscant posteri, quod cum dominus Bel Rex illustris causam, que uertebatur inter Episcopum Vesprimiensem et Capitulum eiusdem loci ex una parte, et Abbatem et Conuentum Sancti Martini de Pannonia ex altera, vice sua nobis commisisset audiendam et fine debito terminandam; in die assignato idem Abbas procuratoribus partis aduers astantibus opposuit, quod Ecclesia sua per Episcopum predictum et Capitulum eius in multis grauaretur et dampnificaretur. Scilicet in spoliacione decimacionum quindecim villarum, quarum nomina sunt hec: in Zala duarum uillarum Hegmogos et Kopulch donatarum a Sanctis Regibus Stephano et Ladizlao, item in Comitatu Simigiensi trium villarum nomine Kolombuk, Chernec et cognatis suis pertinencium, et Grezi et Primortun, et Acha ad Episcopum dictum pertinencium, quorum decimas Episcopus uendicabat; item aliarum uillarum citra et ultra et iuxta fluuium Fuk existencium, duarum nomine Kustan, et duarum nomine Lusta, et Helias, et mort, et Acha, quarum decimas capitulum Wesprimiense uendicabat. Nos autem auditis proposicionibus, et allegacionibus partis utriusque; et priuilegiis Romanorum Pontificum, et Sancti Regis ex parte Abbatis Sancti Martini exibitis et diligenter inspectis, consilio accepto prudentum uirorum, sociorum et assessorum nostrorum, magnatum scilicet Hungarie, adiudicauimus et statuimus decimaciones predictarum uillarum cedere iure Ecclesie supradicte in perpetuum; pro quantitate autem dampnorum illatorum et fructuum perceptorum Abbati predicto cum duobus fratribus suis prestare sacramentum, si auderent secundum statuta sui ordinis, pro centum scilicet et viginti marcis, pro cuius pecunie solucione 91tres terminos assignauimus, super quo nostras alias litteras dedimus memoriales. Vt igitur huius rei geste series acta coram nobis duret in posterum, et robur eternitatis optineat, nec aqliquorum calumpnia seu maligna intencione queat irritari, presente litteras concessimus sigillorum nostrorum munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo octauo.

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)