048. IX. Gergely pápa rendeli, hogy az erchei kolostor a kartauzi rendnek átadattassék. 1238.

Gregorius Episcopus etc. venerabilibus fratribus... Archiepiscopo Strigoniensi et... Episcopo Perusino, Apostolice Sedis Legato, slutem etc. Illa prerogativa dilectionis karissimum in Christo filium nostrum... Illustrem Regem Ungarie amplexamur, quod nihil ei negare possimus, quod secundum Deum cuiquam essemus Principum concessuri. Cum igitur idem Rex tanquam Princeps Catholicus sacram religionem Cartusiensis Ordinis, que nuper in regnum suum intravisse dinoscitur, desideret in codem Regno plantari, nec ad edificia construenda et officianas necessarias invenire valeant fratres eiusdem Ordinis locum aptum, a nobis dictus Rex cum instantia postulavit, ut super hoc eiusdem fratribus providere salubriter curaremus. Nos ergo pium ipsius Regis propositum dignis in Domino laudibus commendantes, et attendentes, quod monasterium de Erche Ordinis Sancti Benedicti situm in Insula loci secreti, quod ad Romanam Ecclesiam nullo pertinet mediante, adeo in spiritualibus et temporalibus est collapsum, quod nulla spes est de cetero, ut reformari in Ordine suo possit, prout vestre littere nobis exhibite continebant: mandamus, quatenus eundem Cartusiensem ordinem inducatis in monasterium memoratum, personis ibi degentibus nolentibus ordinem ipsum assumere, in locis aliis sui ordinis collocare (így). Contradictores etc. Quod si non ambo etc. Datum Anagnie VI. Idus Augusti. Pontificatus nostri anno duodecimo.

(IX. Gergely pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 164. l.)