046. IX. Gergely pápa IV. Béla királyt a konstantinápolyi latin császárság segítségére felszólítja. 1238.

Gregorius Episcopus etc. carissimo in Christo filio... Illustri Regi Ungarie salutem etc. Inter occupationes varias et diversas, et utinam non adversas, quas preter solitum, immo plus solito pro malitia temporis sustinemus, illa nos angit amplius et conturbat, que ad succursum Imperii Romanie multipliciter lacerati nos excitat et impellit. Nam licet ad retinendum ipsum Imperium sit per tempora multipliciter laboratum; ad illum tamen necessitatis articulum peccatis exigentibus iam devenit, contra Latinos invalescentibus inimicis, ut nisi ei quantocius succurratur, omnis spes perit omnino non solum de recuperatione partis amisse, verum etiam de defensione retente, immo Latinis ibidem manentibus irreparabile personarum et rerum imminet detrimentum, et universis catholicis confusio et opprobrium sempiternum. Cum igitur attendentes, quod non minor est virtus querere, quam parata tueri, et quod per conservationem ipsius Imperii ad recuperationem terre sancte aperiri ianua videbatur, huiusque retentio restauratio est illius, ad succursum eius presertim 84propter hereticos profligandos, quibus pene tota Grecia est corrupta, Christi fideles providerimus excitandos, multique nobiles et potentes, assumpto vivifice crucis signo, ad succursum eiusdem Imperii se accinxerint magnanimiter et potenter: Regiam Excellentiam rogamus, monemus et hortamur attente, ac pro dono petimus speciali, quatenus attendens, prout convenit diligenter, quod dum in hoc nobis gratificari videris, proprium prosequeris interesse, cum id ad honorem et profectum tuum provenire credamus, si huiusmodi crucesignatos per terram tuam transire contigerit, eis pro Divina reverentia et Apostolice Sedis ac nostra tam in securo conducto facias provideri, quam alias iuxta magnanimitatem tuam impendas consilium, auxilium et favorem, ut per hec et alia bona que Domino feceris inspirante, omnia tibi cooperentur in bonum, nosque non immerito in tuis laudibus delectemur. Datum Laterani IIII. Idus Martii, (Pontificatus nostri) anno undecimo.

(IX. Gergely pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. köt. 162. l.)