038. Gergely győri püspöknek, mint kiküldött bírónak több borosti udvarnokok és Sándor, Lőrincz fia, közti vitás tökörcsi birtokra nézve hozott ítélete. 1237.

Capitulum Ecclesie Jauriensis universis Christi fidelibus presentes literas inspecturis salutem in vero salutari. Vestra noverit universitas literas venerabilis patris nostri G. Episcopi Jauriensis nos in hunc modum inspecisse.

Nos Gregorius Dei gracia Episcopus jauriensis significamus omnibus presentes literas inspecturis. Quod cum nos auctoritate domini Bele Regis Illustris Hungarie in Episcopatu nostro super causis terrarum cognosceremus, vdvornici de villa Borost quorum nomina Itol, Chopou, Petur, Medve, ac eorum Comes Simeon de villa Syta, et iobagiones eorum Bertolinus et Endus, Alexandrum filium Laurencij coram nobis traxerunt in causam asserentes, eum terram eorum ad duo aratra sufficientem in villa Tucurch per violenciam detinere, quam idem Alexander ad se asseruit iure hereditatis pertinere. Nos autem auditis racionibus utriusque partis precisto A. probacionem indiximus, ut terram eandem probaret suam esse hereditariam. Qui in termino per nos assignato testibus ydoneis et fide dignis eandem terram ad se iure hereditario pertinere probavit. Dicti vero vdvornici et Comes ac jobagiones eorumdem in presencia nostra dixerunt, quod si sex homines ex testibus supradictis prestarent sacramentum, ipsi a sua accione cessarent, eandem terram eidem A. quiete et pacifice possidendam relinquentes. Nos vero in eleccione ipsorum posuimus, quos ex testibus supradictis vellent prestare sacramentum. Ipsi vero elegerunt Marcellum fratrem predicti Laurencij, Chu Comitem, Michaelem filium Chomos Abbatem Sancti Gothardi, Forkasium de villa Simon, Petrum de villa Jonad; quibus nos terminum prefiximus, in quo in Ecclesia Sancti Michaelis de Ferreo Castro prestarent sacramentum, ut eciam prestiterunt, sicut per literas Capituli Sancti Michaelis de Castro Ferreo, et per pristaldum nostrum 74Elyam filium magistri Chepani ac per ipsos vdvornicos, Comitem et jobagiones intelleximus. Nos igitur volentibus supradictis vdvornicis, Comite et jobagionibus eorundem et asserentibus, sepe dictam terram ad supradictum A. iure hereditario pertiner, eam exigente iusticia eidem A. perpetuo adiudicavimus possidendam, dictos vdvornicos in regali iudicio condempnantes pro eo, quod calumpniosam moverant accionem; metas eciam per dictum pristaldum nostrum, que terras supradictarum duarum villarum dividant, ne in posterum possit esse contencio inter eos, consenciente utraque parte et petente a nobis fecimus elevari. Et ut futuris temporibus lis sopita doram nobis iterum suscitari non possit, sepe dicto A. literas presentes concessimus, sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M°CC°XXX°VII°. Regnante Illustri Rege Hungarie Bela quarto Regni eius secundo anno.

Ne igitur processu temporum super terra premenorata sepe dictus Alexander per antedictos vdvornicos calumpniose possit infestari, secundum forman literarum supradicti venerabilis patris nostri G. Episcopi Jauriensis litteras nostras eidem Alexandro concessimus, sigilli capituli nostri impressione roboratas. Anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo septimo.

(A Kisfaludy család levéltárában őrzött eredeti után. Czech.)