033. IX. Gergely pápa Aszánhoz, a bolgárok és oláhok uralkodójához apostoli követet küld. 1237.

Gregorius Episcopus etc. dilecto filio nobili viro Assano domino Bulgarorum et Blachorum salutem etc. Licet officii nostri sit debitum, universitatem diligere Matris Ecclesie filiorum; quosdam tamen ex eis eo pleniori affectione prosequimur, quo ipsos eidem Ecclesie velle reddi placitos intuemur. Inde fit, quod cum ex sinceritatis tue litteris ardorem devotionis et fidei, quibus Apostolice Sedi placere desideras, collegerimus, exultantes cordi nostro statuimus personam tuam et speciali sinceritate prosequi, et eius procurandis honoribus studium efficax oportunis temporibus impertiri, fiduciam obtinentes, quod et tu auctore Domino ad illa studebis haberi sollicitus, per que ab eadem Ecclesia reputeris assidue gratiosus. Verum quia super hiis expedit utrinque laudabile dare principium et processum adicere fructuosum, ecce sicut per memoratas litteras postulasti, legatum Sedis Apostolice ad tuam presentiam providimus destinandum, videlicet venerabilem fratrem nostrum... Episcopum Perusinum, virum utique scientia et honestate conspicuum, nobis et fratribus nostris acceptum evidentia multimode probitatis. Rogamus itaque nobilitatem tuam et affectione qua possumus exhortamur in remissionem tibi peccaminum iniungentes, quatenus eundem Episcopum, vel nostram potius in ipso personam quo decet honore recipiens et pertractans, ac eidem super hiis, que tibi ex parte nostra retulerit fidem adhibens pleniorem, tuam ad hoc inducas sollicite voluntatem, ut in Sedis Apostolice devotione continua sedulus perseverans, et alios quos poteris ad idem inducens studio diligenti, Romanie Imperium a molestiis et pressuris, quas patitur, quantum in te fuerit, ad Redemptoris gloriam reddas feliciter expeditum, sciturus, quod cum eidem plenum et efficax prestare subsidium on sit aliud, quam parare semitam, ut Redemptoris eiusdem suffragante potentia eruatur de manibus paganorum, ipsum tibi debitorem 66perempnis vite constituis et Sedem Apostolicam semper habere benivolam promereris: que ut pro ipsius defensione Imperii facile provenire valeat, quod optatur, illa studia procurande subventionis assumpsit, quod illue, sicut de propitiatione Divina confidimus, grandis procedet numerus bellatorum, una tecum desiderati triumphi gloriam obtenturus. Interim autem tuum et tuorum animos prelata ceteris constantie virtute stabiliens, fideles eiusdem Imperii opportune protectionis impendio sic studeas consolari, quod a conspectu partis adverse non decidant, sed ad repressionem illius firmis cordibus invalescant, sicque fiat, quod pro virtutis tante meritis nobis tibi manentibus obligatis, proveniat superne Maiestatis auxilio, ut et temporali prosperitate proficias, et tandem in beatorum collegio conquiescas. Datum Viterbii kal. Junii, Pontificatus nostri anno undecimo.

(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 157. l.)