031. IX. Gergely pápa ezen apostoli követet IV. Béla magyar királynak ajánlja. 1237.

Gregorius Episcopus etc. carissimo in Christo filio... Illustri Regi Ungarie salutem etc. Si prevenisset Dominus vota supplicum, et ante terre orientalis excidium Constantinopolitanum Imperium ad Latinos a Grecis, sicut postea transtulit, transtulisset, desolationem Jerosolimitane provincie Christianus populus forsitan non defleret. Cum igitur per huiusmodi translationem Imperii ad recuperationem illius terre via nobis melior reseretur, et istius retentio quai restauratio sit illius, ecce venerabilem fratrem nostrum... Episcopum Perusinum, virum providum et discretem ac nobis et fratribus nostris merito sue probitatis acceptum, pro statu ipsius Imperii ad partes Romanie commisso sibi legationis officio providimus destinandum. Ideoque Regalem Excellentiam rogandam duximus attente et monendam, quatenus ipsum per partes Ungarie transeuntem, cum ad te venerit, benigne recipiens et honeste pertractans, que tibi ex parte nostra exponenda duxerit, credere studeas et taliter adimplere, quod ad gloriam nominis tui cedat, et nos sinceritatis tue zelum possimus in Domino merito commendare. Datum Viterbii XII. kal. Junii. (Pontificatus nostri) anno XI.

(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. l. k. 155. l.)