022. Dénes nádor Petent helységet a pannonhalmi apátságnak ítéli meg. 1236.

Dionisius Dei gracia Platanus et Comes Bychoriensis uniuersis presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Vniuersorum noticie uolumus clarescere, quod cum Andreas filius Ethey, et Petur filius Seraphini conuenissent Abbatem Sancti Martini in nostra presencia super quodam predio nomine Petent, asserentes quod idem predium memoratus Abbas occupasset iniuste, prefatus Abbas sepedictum predium probauit testimonio multorum instrumentorum, quod ipsum predium sibi fuisset astrictum per iudicium quatuor Palatinorum, scilicet Pothonis, Banconis, Jule et Nicolai, atque per instrumenta supra scripta, quorum prestaldos exprimebat nominatium. Igitur nos cum interrogassemus prefatos A. et P., utrum uellent ipsa instrumenta falsificare nec ne, ijdem nullo modo presumpserunt ipsis instrumentis contraire. Vnde nos prelibatum predium suprascripto Abbati adiudicauimus perpetuo possidendum, nisi forte procedat ex uoluntate sua, quod ipsum predium uellet uenumdare uel restituere eis pro summa pecunie in supradictis instrumentis expressa. In cuius rei testimonium presentes litteras nostro sigillo munitas concessimus. Datum Bude anno Domini M°CC°XXX°VI°.

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)