021. IX. Gergely pápa a békési esperestnek megengedi, hogy a zsoltárok éneklésében ismét részt vehessen. 1236.

Gregorius Episcopus etc. dilecto filio S. pauperi presbitero Archidiacono de Bakis Waradiensis Diocesis salutem etc. Tuis precibus inclinati tecum, ut non obstante quod olim casualiter crimen homicidii incurristi, cum clericis in choro psalmodias et responsoria cantare, ac lectiones legere valeas, auctoritate presentium dispensamus, ita quod ad altaris ministerium aliquatenus non accedas. Nulli ergo etc. nostre dispensationis etc. Si quis autem etc. Datum Reate XIII. kal. Octobris Pontificatus nostri anno decimo.

(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 150. l.)