020. IX. Gergely pápa intézkedése a bisztrai apátság érdekében. 1236.

Gregorius Episcopus etc. dilectis filiis... de Wettes (?) et... de Zambo (?) Abbatibus Veszprimiensis Diocesis et... Preposito Sancti Thome Strigoniensis salutem etc. Ex parte Conventus monasterii Bistriensis fuit propositum coram nobis, quod cum monasterium ipsum sit ad presens Abbatis regimine destitutum,... Prepositus et Capitulum Cenadienses homines eius in ipsorum parochiis constitutos indebitis exactionibus in prefati monasterii preiudicium aggravantes, ipsis, quia cupiditati non satisfaciunt eorundem, ecclesiastica denegari faciunt sacramenta, iidem quoque ad monasterium ipsum armata manu hostiliter accedentes, et ianuis fractis ipsius in personas inibi domino famulantes temere irruentes, sacristiam invadere eiusdem per violentiam, et quinque inde vasa pretiosa ac tria privilegia monasterii asportare ausu sacrilego presumpserunt, alias graves et enormes ipsis monachis irrogando iniurias non absque iniectione manuum violenta, et 52tam ipsum quam etiam personas eiusdem immaniter persequendo. Unde cum in partibus illis propter potentiam eorundem et venerabilis fratris nostri... Cenadiensis Episcopi ipsos in sua malitia confoventis, per cuius oppressionem monasterium ipsum dicitur fere ad nichilum iam deductum, de pari nequeant contendere cum eisdem, super hoc provideri sibi humiliter postularunt. Quocirca mandumus, quatenus dictis Preposito et Capitulo prefigatis terminum peremptorium competentem, quo se nostra conspectui per procuratorem idoneum representent, facturi super premissis et aliis eorum querelis et recepturi, quod ordo dictaverit rationis. Quod autem inde feceritis, nobis per vestras litteras intimetis. Quod si non omnes etc. Datum Reate III. nonas Septembris Pontificatus nostri anno decimo.

(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 149. l.)