018. IX. Gergely pápa Zibiszló boszniai bán érdekében intézkedik. 1236.

Gregorius Episcopus etc. venerabilibus fratribus... Archiepiscopo Strigoniensi, ... Episcopo Quinqueecclesiensi, et dilecto filio... Preposito Strigoniensi salutem etc. Cum dilectum filium nobilem virum Zibisclaum Kenesium de Woscora, natum quondam Stephani Bani de Bosna, qui sicut letantes accepimus, inter Principes Bosnenses Diocesis infectos macula heretice pravitatis existit quasi lilium inter spinas, prosequendo sollicite per quod valeat augmentum Christiani nominis auctore Domino provenire, sincere caritatis brachiis ampoxantes, personam et terram eius cum bonis omnibus, que impresentiarum rationabiliter possidet, sub Beati Petri protectione susceperimus atque nostra, districtius inhibentes, ne quis ipsum etc.; mandamus, quatenus non permittatis ipsum contra protectionis et inhibitionis nostre tenorem ab aliquibus indebite molestari. Molestatores huiusmodi etc. Quod si non omnes etc. duo etc. Datum Reate VI. Idus Augusti, Pontificatus nostri anno decimo.

(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 147. l.)