211. IX. Gergely pápa az esztergami érsek és a Garam melletti sz.-benedeki apátságközti peres ügyben intézkedik. 1235.

Gregorius Episcopus etc. venerabili fratri... EpiscopoCenadiensi, et dilectis filiis... Abbati Bellifontis Colocensis Diocesis et...Preposito Baciensi, salutem etc. Cum venerabilem fratrem nostrum... TusculanumEpiscopum, venerabili fratre nostro Strigoniensi Archiepiscopo et Jacobosyndico dilectorum filiorum... Abbatis et Conventus Monasterii Sancti Benedictide Grana Strigoniensis Diocesis apud Sedem Apostolicam constitutis, in causaque inter eos vertitur dederimus auditorem: coram eo syndicus proposuitantedictus, quod cum quondam bone memorie J. predecessor ipsius Archiepiscopi monasteriumipsum quibusdam villis et pertinentiis ac iuribus earundem, in quorumpossessione vel quasi monasterium extiterat, spoliaverit, vel mandaveritspoliari, iamdictus Archiepiscopus ea cum quadam terra, qua ipse de novospoliavit, vel spoliari mandavit monasterium supradictum, vel spoliationem indefactam ratam habuit, detinet et restituere contradicit. Ad que cum perceptisinde fructibus se idem syndicus nomine Abbatis et monasterii restituipostulavit; magister vero Albeus eiusdem Archiepiscopi procurator eundemreconveniens syndicum ab auditore petebat eodem, Abbatem ipsum ab ammistrationepredicti monasterii penitus amoveri, tanquam quod nec postulatus canonice,neque ab ipso Archiepiscopo aut de mandato suo confirmatus, seu institutusfuerat in Abbatem. Verum cum super hiis coram auditore prefato lis fueritlegitime contestata, nec super premissis potuerit apud Sedem Apostolicam deveritate liquere, discretionci vestre per Apostolica scripta mandamus,quantenus recepto hinc inde a partibus iuramento de veritate dicenda, facienteseas proponendis hinc inde interogationibus respondere, testes, quos utraquepars coram vobis duxerit producendos, legitime recipere ac diligenter examinarecuretis, causam ipsam, si de partium voluntate processerit, fine debito 343terminantes,et facientes, quod decreveritis auctoritate nostra firmiter observari: alioquineam sufficienter instructam ad nostram presentiam remittatis, prefigendopartibus terminum competentem, quo nostro se conspectui representent, iustamdante Domino sententiam recepture. Testes autem etc. Quodsi non omnes etc.Nullis literis veritati et iustitie preiudicantibus a Sede Apostolicaimpetratis. Datum Assisi XV kal. Octobris. Pontificatus nostri anno nono.

(IX.Gergely pápa Regestáiból. Theiner id. m. I. k. 136. l.)