198. IX. Gergely pápa a boszniai eretnekek ellen harczoló kereszteseket pártfogásaalá veszi. 1234.

Gregorius Episcopus etc. dilectis filiis crucesignatis contrehereticos Sclavonie in partibus Ungarie constitutis, salutem etc. SacrosanctaRomana Ecclesie etc. Cum igitur zelo fidei ac devotionis eccensi, signovivifice crucis assumpto, proposueritis in Sclavoniam contra hereticorumperfidiam proficisci, nos vertris iustis precibus inclinati, personas vestracum omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter possidetis, sub BeatiPetri et nostra protectione suscipimus, statuentes, ut postquam arripueritisiter peregrinationis huiusmodi, ea omnia, donec de vestro reditu vel obitucertissime congonscatur, integra maneant et quieta. Nulli ergo etc. nostreprotectionis et constitutionis infringere etc. Datum Perusii XVI. kal.Novembris, Pontificatus nostri anno octauo.

Scriptum est super hoc... Episcopo Zagabriensi. Cum dilectosfilios crucesignatos contra hereticos Sclauonie, in partibus Ungarieconstitutos, qui Zelo fidei ac devotionis accensi signo vivifice crucisassumpto proposuerunt in Sclauoniam contra hereticorum perfidiam proficisci,cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter possident, sub Beati Petrisusceperimus protectione ac nostra, statuentes, ut postquam etc. usque integramaneant et quieta: fraternitati tue per Apostolica scipta mandamus, quatenusnon permittas ipsos contra protectionis et constitutionis nostre tenorem abaliquibus super hiis indebite molestari, molestatores huiusmodi per censuramecclesiasticam, appellatione postposita compescendo. Datum ut supra.

(IX.Gergely Pápa Registáiból Theiner id. m. I. k. 129. l.)