193. IX. Gergely pápa Kálmánt, a szlavoniai herczeget inti, hogy a pannonhalmiapátságot somogyi tizedében ne károsítsa. 1234.

Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio nobiliuiro Colomanno Duci Sclauonie salutem et Apostolicam benedictionem.Significantibus dilectis filiis... Abbate et Conuentu Monasterij Sancti Martinide Pannonia intelleximus et miramur, quod cum te deccat sicut uirum Catholicumet deuotum loca religiosa diligere et in sua iusticia confouere, tu quasdamdecimas in Comitatu Simigiensi pertinentes ad ipsos eis minus iuste subtractastuis usibus applicasti in enorme ipsius Monasterii detrimentum. Quia uero id infame ac salutis tue noscitur dispendium redundare, nos retrahere te a noxiis,et ad salutaria dirigere cupientes, nobilitatem tuam monemus per Apostolicatibi scripta mandantes, quatinus decimas ipsas pro diuina reuerentia tuequesalutis obtentu Monasterio restituas memorato, et alias illud habeas propensiuscommendatum, ita quod Dominum tibi reddas inde placatum, et tua prouidentiadebeat commendari. Datum Perusii IX Martij. Pontificatus nostri anno octauo.

(Eredetie aszent-mártoni főapátság levéltárában.)