192. A vigmani ispánoknak itélete Uriás, pannonhalmi apát és a szemtei vár jobbágyaiközt. 1233.

Nos Gregorius filius Basillei et Hab Comites de Wigmansignificamus omnibus presentes litteras inspecturis, quod cum Rex Andreas bonememorie causam Abbatis Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, quam habuit cumjobagionibus castri de Scemte, videlicet super terram magistri Smaragdicommunem cum jobaionibus castri supradicti in duobus locis, quam eciam dictusAbbas asserens, ut dictus magister Smaragdus pro remedio anime sue EcclesieSancti Martini dimisisset. Nos igitur tam Abbatem quam jobagiones castriprovocantes ad sentenciam, juxta quos jobagiones castri Curialis Comes deScemte vice Comitis Cepani filij Petri stans ipsos interrogavimus, ut si magisterS(maragdus) terram habuisset communem in duobus locis terram haberet communemcum jobagionibus castri. Nos autem sentencia taliter judicantes etagnosscentes, ut tediosum esset jobagionibus castri in duobus locis cum dictoAbbate detinere, Abbati sepedicto ab una parte terram, quantem in duobus locispossedisset per pristaldum nostrum nomine Zounuk de Vigman juxta palatiummagistri Smaragdi ultra Wag fecimus assignari. Et ut hoc inposteruminviolabiliter permaneat, ad peticionem utriusque partis sigillorum nostrorummunimine corroborauimus. Anno Dominice Incarnacionis M0.CC0.XXX0.III.° Hec suntnomina jobagionum, qui contra Abbatem adstiterunt: Wz major exercitus, Petrusfilius Cuk, Daminia, Buskard cum sum suis consimilibus.

(Eredetie aszent-mártoni főapátság levéltárában.)