178. IX. Gergely pápa intézkedése a keresztes háborúk ügyében. 1232.

Gregorius Episcopus etc. venerabili fratri... Episcopo Geuriensisalutem etc. Cum sicut nostra proposuiti presentia constitutus illo inspirante,qui ubi vult spirat, qui pias hominum actiones et aspirando prevenit etprosequitur adiuvando, memor Dominice passionis et tue redemptionis existensvexillum salutifere crucis assumpseris, et ei te voveris pro ulciscenda eiusiniuria laudabiliter militare, qui tradiddit semetipsum pro nobis oblationem ethostiam Deo in suavitatis odorem; quia negotium terre Sancte adeo est peccatisexigentibus intricatum, quod ad id sine quodam medio non videtur utiliterlaborandum: tu prudenter attendens, quod si prevenisset Dominus vota supplicumet ante terre orientalis excidium Constantinopolitanum Imperium ad Latinos aGrecis, sicut postea transtulit, transtulisset mansissetque adeo solidatum, utex nulla parte status eius penitus fluctuaret, desolationem terre Sancte hodieforsitan Christianitas non defleret, ac votum tuum de licentia nostracommutans, ad succursum eiusdem Imperii totis viribus te exponis. Unde cum persubventionem ac defensionem ipsus Imperii pro certo speretur terre Sanctesubsidium preparari, quicumque pro reverentia Jesu Christi pie suspirat adliberationem illius, ad istius quoque defensionem debet efficaciter aspirare.Quare nos rem Deo placitam exequi reputantes, quotiens urgente necessitate votafidelium ita utiliter commutamus, ut commutata fructum pariant potiorem, trecentorummilitum crucesignatorum de Ungaria volentium ire in succursum eiusdem Imperii,ac saltem per annum ibi morari, vota duximus taliter commutanda, ut videliceteidem Imperio in personis et rebus iuxta proprias facultates ex animosuccurrentes carissimo in Christo filio nostro I. Regi Illustri in ImperatoremConstantinopolitanum electo intenderent reverenter, ituri termino, quem idemRex duceret prefigendum, venerabili fratri nostro... Episcopo 295Quinqueecclesiensiet dilecto filio G. decano Sancti Petri Laudunensis nostris super hoc litterisdestinatis, sed eis in mandati nostri executione tepentibus, et crucesignatisipsis non curantibus exequi vota sua, nullum dicto Imperio de provisione nostracommodum est secutum. Quia vero negotium prefati Imperii auxilio indigetfestinato, nedum adhuc tempus subsidii prestandi differtur, interveniente mora,quod absit, cui subveniri valeat, non existat, et sic negotio terra Sanctequasi penitus desperato nequeat commode subveniri, attendentes, quod etsivoluntarium sit vovere, votum tamen necessario est reddendum, cum dicat Dominusper prophetam: “Vovete et reddite Domino Deo vestro”; fraternitati tue perApostolica scripta districte precipendo mandamus, quatenus predictis litterisad eosdem Episcopum et Decanum obtentis nequaquam obstantibus, memoratosmillites, quos tu duxeris eligendos, efficaciter moneas et inducas, ut vota suaDomino exolventes, cum familiis suis crucesignatis vel in terre Sancte, vel insuccursum Imperii supradicti, termino quem duxeris prefigendum, studeant tecumire, ipsos ad id, si monitis acquiescere forte noluerint, per censuramecclesiasticam, apellatione remota, compellens, concessa illis indulgentia,quam haberent, si transfretarent in subsidium terre Sancte. Datum Reate II.Idus Februarii, Pontificatus nostri anno quinto.

(IX.Gergely pápa Registáiból, Theiner id. m. I. köt. 102. l.)