177. II. Endre király adománya a bakonyi szent-kereszti egyház számára. 1232.

Andreas Dei gracia Hungarie Rex omnibus quibus presenteslittere fuerint ostense salutem et omne bonum. Ad uniue sorum tam presenciumquam futurorum noticiam uolumus peruenire, quod nos studio pie deuocionissalubriter inducti Ecclesie Sancte Crucis in Bokon sub monte Manth constitutead Monasterium de Belly pertinentis, quam non muneris quantitas, sed offerentispia placat deuocio, ob remedium anime nostre contulimus tantum terre ibidemcirca memoratam capellam, quantum a cimyterio postest bis sagita attingere,iure perpetuo possidendam; per fidelem nostrum Lucach tunc temporis Comitem deBokon sibi facientes assignari. Et ut super duplici iactu saggitte aliqua nonpossit fieri occasio seu contradiccio, debet sagitta mitti a medio cimiterio adquatuor partes, videlicet orientem, meridiem, occidentem et aquatuor partes,videlicet orientem, meridiem, occidentem et aquilonem. Vt igitur hec a nobisfacta donacio nullis unquam temporibus possit retractari, sed salua semper etinconcussa permaneat presentem paginam in argumentum nostre donacionis duplicisigillo nostro fecimus communiri. Datum anno verbi incarnati M°CC°XXXII. Regninostri anno vicesimo nono.

(Eredetie aszent-mártoni főapátság levéltárában.)