170. IX. Gergely pápának némely elkövetett erőszakoskodásokért azanyaszentegyházbóli kizárásra meghatalmazó oklevele 1231.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei venerabilibusfratribus Archiepiscopo Strigoniensi et Suffraganeis eius, et dilectis filiisAbbatibus, Proriribus, Decanis, Archidiacionis, Prepositis, et aliisEcclesiarum Prelatis, per Strigoniensem provinciam constitutis, ad quos littereiste pervenerint, salutem et Apostolicam benedictionem. Non absque dolorecordis et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibusecclesiastica censura dissolvitur, et canonice sententie severitas enervatur,ut viri religiosi et hii maxime qui per Sedis Apostolica privilegia maioridonati sunt libertate, passim a malefactoribus suis iniurias sustineant etrapinas, dum vix invenitur, qui congrua illis protectione subveniat, et profovenda pauperum inocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autemdilecti filii Abbas et fratre Monasterii de Monte Sancte Marie cisterciensis Ordinis,tam de frequentibus iniuriis, quam de ipso cotidiano defectu iustitieconquerentes universitatem vestram litteris petierunt Apostolicis excitari, utita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum promptadebeatis magnanimitate consurgere, quod ab augustiis, quas sustinent, etpressuris vestro possint presidio respirare. Ideoque universitati vestre perApostolica scripta mandamus atque precipimus, quatinus illos qui possessiones,vel res, seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum ireverenterinvasserint, aut ea iniuste detinuerint, que predietis fratribus ex testamentodecendentium relinquuntur, seu in ipsos fratre vel eorum aliquem contraApostolice 286Sedisindulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare,vel decimas laborum de possessionibus habitis ante concilium gererale, quaspropriis manibus aut sumptibus eccolunt, seu nutrimentis animalium isporum,spretis Apostolice Sedis privilegiis extorquere, monitione premissa, si laicifuerint, publice candelis accensis singuli vestrum in diocesibus et parochiisvestris excommunicationis sententia percellatis; si vero clerici vel canoniciregulares seu monachi fuerint, eos appellatione remota ab officio et beneficiosuspendatis; neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenariasatisfaciant, et tam laici quam clerici seculares, qui pro violenta manuuminiectione in fratres ipsos vel ipsorum aliquem anathematis vinculo fuerintinnodati, cum diocesani Episcopi litteris ad Sedem Apostolicam venientes abeodem vinoulo mereatur absolvi. Datum Laterani XI. kalendas Aprilis,Pontificatus nostri anno quarto.

(Az eredetiután Beeli Fidel a tudománytárban, új folyam XV. köt. Budán 1844. 126. l.)