162. Béla ifj. király az ausztriai sz. kereszti apátság Magyarországbani jószágaitmegerősíti. 1230.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Bela Deigracia Rex primogenitus Regis Hungarie omnibus presentem paginam inspecturis inuero salutari salutem. Cum ea, que facta sunt, temporis diurnitate soleantobliuisci, idcirco tam ad presentium quam ad futurorum uolumus noticiamperuenire, quoniam, cum perpetuitates, et terra castrorum, atque priuilegiaterrarum a nobis reuocarentur, singulis inspectis et perlectis quedam suntconfirmata, quedam uero irritata. Sed cum hec a nobis et a maioribus terre deuoluntate patris nostri Regis Andree et fratris nostri Colomani Regisdiscuterentur, inter cetera priuilegia Abbatis in Sancta Cruce de Austria nobissunt presentata, que Abbati eiusdem Ecclesie, sicut antecessores nostri, necnon et pater noster Rex Andreas pro salute sua, et remedio anime matris nostre,atque predecessorum successorumque suorum salute contulerant, reddidimus, etterras uidelicet, que uocantur curia Regis, et alia terra, que diciturLeginthov, cum omnibus pertinentiis suis, et sales trium millium zwanorum, quasipse Abbas in festi Sancti Regis Stephani in Supprun a salinariis acciperedebet, et chybriones et libertinos denarios, qui uulgo fumarii uocantur, etpondera et omnem collectam, quam monasterii ad cameram nostram colligeresolent, atque exactiones et omnem pensionem, que succedente tempore in Regnonostro emergere posset, et omnes libertates, sicut in priuilegiis ipsiuscontinentur, sigilli nostri munimine fecimus roborari eidem Ecclesie. Et ideoterras iam dictas et populum Ecclesie cum omnibus prouentibus sic extra cameramnostram ab omni grauamine et exactione atque infestatione liberrimum etexemptum esse uolumus, sicut nobis a Deo in nouissimo die retribui cupimus.Concessimus quoque, ut populus predicte Ecclesie nec ad incidendas indagines,nec fossam faciendam extra castrum uel citra Musuniense, siue alias a quoquam 271ullo modocompellatur ire, nec etiam denarios, qui uocantur utpiniz alicuipersoluant. Pronunciantes quoque cum auctoritate Regia omnibus in Regno nostroconstitutis atque firmiter precipientes, ut nullus index, nec Palatinus, necComes Musuniensis, uel curialis comes, eosdem fratres uel populum iam dicteEcclesie pro predictis terris atque libertatibus eos determinare, uel preternos iudicare audeat. Volumus quoque eos liberos in portibus, in pontibus, et inomnibus locis Regni nostri siue importando sua, siue exportando nostra donaria,uidelicet sales, pisces, frumenta, uinum, caseos, lanam, pannos, agnos,animalia, seu quelibet alia ab omnibus tributariis, monetariis, tricesimariis,salinariis, et ab omnibus exactoribus illesos permanere. Notum sit igituromnibus tam presentibus quam futuris, quod et nos scientes, non posse sufficeread querendam ueram uitam, auxilia religiosorum fratrum uidelicet predictimonasterii querere decreuimus, eisque bona nostra tradidimus, quatenus eorumprecibus eternorum bonorum participes esse mereamur. Dedimus ergo fratribusnostris iam memoratis ducentos husones, qui uocantur wizahal, singulisannis de camera nostra persoluendos. Et ut huius rei concessio salua semper etinconcussa permaneat, presentem paginam concessimus sigilli nostri impressioneroborari. Datum per manus Mathie Zagrabiensis Prepositi et nostre auleCancellarii.

(Az eredetiután Weiss, Urkunden des Cistercienser-Stiftes Heiligenkreuz, 75. l.)