159. IX. Gergely pápa a pannonhalmi szent-mártoni apátság vagyonát igazságtalankárosítás ellen védi. 1229.

Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri...Episcopo Waciensi salutem et Apostolicam benedictionem. Conquesti sunt nobisdilecti filii... Abbas et Conuentus Monasterii Sancti Martini de Sacro MontePannonie, quod Dyonisius filius Georgii Iaicus Jauriensis Diocesis, superquibusdam equis, quadam pecunie summa, terris possessionibus ac rebus aliisiniuriauerat eisdem. Ideoque fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus,quatenus partibus conuocatis audias causam et apellatione remota debito finedecidas, faciens quod decreueris per censuram ecclesiasticam firmiterobseruari. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timoresubtraxerunt censura simili appellatione cessante compellas ueritatitestimonium perhibere. Datum Lugduni kal. Junii, Pontificatus nostri annotertio.

(Eredetie aszentmártoni főapátság levéltárában.)