156. II. Endre király privilegiuma, melylyel az ausztriai szentkereszti apátságLeguentov nevű besenyő birtokának lakosait adómenteseknek nyilatkoztatja. 1229.

Ego A(ndreas) Dei gracia Rex Hungarie omnibus presens scriptuminspecturis notum facio, quod Abbati Ecclesie Sancte Crucis in Austria superterram Byssenorum nomine Leguentov, quam eidem per priuilegium contulimus,talem concessimus libertatem, quod de triginta mansionibus hominum, quos ipseAbbas super eandem terram collocauit, nullam exactionem, uidelicet neclibertinos denarios, nec pondera, nec tributum, nec tricesimam, nec aliquamcollectam lucri camere nostre, nec ullam omnino pensionem, que succedentetempore in Regno nostro emergere possent, alicui persoluat, set remotacontradiccione qualibet tota illa pensio ad usus Abbatis predicte Ecclesiecolligatur, quam pro remedio anime nostre, predecessorum successorumquenostrorum in donum Deo oblata sunt. Et ideo terram dictam cum iam dictisprouentibus sic extra cameram nostram liberrimam ac exemptam esse uolumus,sicut nobis a Deo retribui cupimus. Consessimus etiam, ut populus dicte terrenec ad incidendas indagines, nec fossam faciendam extra castrum uel citraMusuniense, siue alias a quoquam ullo modo ire compellantur, nec etiamdenarios, qui uocantur uothpenez alicui persoluant, sed etiam chibrionesvinearum, que ibi ab eisdem triginta mansionibus facte fuerint, eidem ecclesietotaliter recipiantur. Pronunciamus eciam cum auctoritate Regia, quod nullusiudex eos iudicare audeat, nec aliquis exactor coram aliquo, preter nos uelquem uice nostra nos eis iudicem constituerimus, cum eisdem fratribus uelpopulo contendere audeat. Hoc ideo dicimus, ne aliquis adeo nobis premiumrepromissum sua falsa audacia uel improbitate perdat. Volumus eciam eos liberosin portis, in pontibus et in omnibus locis siue importando sua, siue exportandonostra donaria, uidelicet pisces, sales, animalia, lanam, agnos, caseos, siueannonam, uel certe (?) frumentum, seu quelibet alita, nec non et domos, etcuriam, et cellarium, quas ipse Abbas in Musunio construxit, ab omnibustributariis, monetariis, tricenariis, salinariis, illesos in perpetuumpermanere. Et ut huius rei concessio tam nostris quam et nostrorum successorumtemporibus salua semper et inconcussa permaneat, presentem concessimus paginamduplicis sigilli nostri munimine roboratam. Anno Dominice Incarnacionismillesimo CC°XX°VIIII°. indiccione II concurrente VII. epacta XXIII. Datum inPest.

(Az eredetiután Weiss, Urkunden des Cisterciensier-Stiftes Heiligenkreuz, 71. l.)