143. IX. Gergely pápa biztosítja a pannonhalmi szent-mártoni apátságot, hogy azágrábi püspök privilegiumainak pápai megerősítése jogainak semmi sértését nemfoglalja magában. 1227.

Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis...Abbati et Conuentui Sancti Martini de Pannonia salutem et Apostolicambenedictionem. Cum quedam priuilegia Regum et Principum Vngarie ZagrabiensiEcclesie duxerimus confirmanda, sicut ex litteris nostre confirmationisapparet, nos ita predicte Ecclesie uolentes consulere, ut uestrum Monasteriumexinde non ledatur, uolumus ut per confirmationem huiusmodi nullum predictoMonasterio preiudicium generetur, uobis ad cautelam presentes litterasconcedentes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionisinfringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptarepresumpserit indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et PauliApostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagnie V. kal. Septembris, Pontificatusnostri anno primo.

(Eredetie aszent-mártoni főapátság levéltárában.)