138. IX. Gergely pápa a zágrábi prépost és káptalan számára Imre és II. Endrekirályok privilegiumait és II. István zágrábi püspök adakozását erősíti meg. 1227.

Gregorius Episcopus etc. dilectis filiis.... Preposito etCapitulo Zagrabiensibus, salutem etc. Dignum est et conveniens, ut hiis, que aRegibus et Principibus Christianis pro Ecclesarium utilitatibus statuuntur,Sedes Apostolica, que tenetur profectibus ipsarum prospicere, favorem exhibeat;ut ea maneant inconcussa; diligenti debeat sollicitudine providere. Sane,dilecti in Domino filii, insinuantibus vobis didicimus, quod incliterecordationis Reges Regni Ungarie, nec non et alii Christi fideles Regnieiusdem predia, possessiones et redditus Zagrabiensi Ecclesie pietatis intuitucontulerunt, ac clare memorie Hemericus Rex Hungarie quasdam indulsitlibertates et immunitates populis eiusdem Ecclesie, sicut apparet perprivilegium speciale. Carissimus quoque in Christo filius noster A(ndreas) RexUngarorum Illustris eisdem populis quasdam libertates et immunitates indulsit:qui etiam, quod predicti Reges et alii fecerant, approbavit; concessit quedaminsuper, et specialia super hiis edidit institua, sicut in eius privilegiismunitis sigillo cereo et bulla aurea continetur. Venerabilis quoque fraternoster Stephanus Zagrabiensis Episcopus ad augmentationem mense ipsius Ecclesieproventus decimarum, Cutelli (? cultelli) scilicet Zagrabiensis parochie, acdecimas de Gercha, quibusdam exceptis, nec non ducentos porcos et ducentoscubulos vini, ac etiam quandam curtem cum omnibus domibus existentibus in eadempia vobis liberalitate concessit, sicut in eius privilegio continetur. Nos ergodevotionis vestre precibus inclinati, quod a predictis super hiis est pietatisobtentu factum, auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scriptipatrocinio communimus. Ad maiorem autem cautelam tenore privilegiorum ipsorumde verbo ad verbum presentibus duximis inserendos. Tenor autem privilegiiHemerici Regis Ungarie talis est:

230Innomine Sancte Trinitatis stb.

(KövetkezikImre király 1199-ki okmánya, mely olvasható Fejérnél, Cod. Dipl. II. köt. 363.l.)

Tenor autem privilegii Andree Regis Ungarie talis est:

In nomine Sancte Trinitatis stb.

(KövetkezikII. Endre király 1217-ki privilegiuma, mely közzé van téve Fejér által, Cod.Dipl. III. köt. 1. r. 214. l.)

Tenor quidem secundi privilegii eiusdem Regis Andree talisest:

In nomine Sancte Trinitatis stb.

(KövetkezikII. Endre király 1221-ki adománya, mely olvasható Fejérnél, Cod. Dipl. III. k.1. r. 320. l.)

Tenor insuper tertii privilegii predicti Regis Andree talisest:

In nomine Sancte Trinitatis stb.

(KövetkezikII. Endre király 1217-ki okmánya, mely találtatik Fejérnél, Cod. Dipl. III.köt. 1. r. 210. l.)

Tenor autem privilegii Stephani secundi Zagrabiensis Episcopitalis est:

Stephanus Divina providentia Zagrabiensis Episcopus stb.

(Istvánzágrábi püspök 1227-ki okmánya olvasható Fejérnél Cod. Dipl. III. köt. 2. r.108. l.)

Nulli ergo etc. nostre confirmationis infringere etc. Si quisautem etc. Datum Anagnie VII. Kal. Julii, Pontificatus nostri anno primo.

(IX.Gergely pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. köt. 73. l.)