137. IX. Gergely pápa Urias pannonhalmi szent-mártoni apátnak az apátság jószágaikörüli rendelkezéseit erősíti meg. 1227.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis...Abbati et Conuentui Sancti Martini de Pannonia, salutem et Apostolicambenedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebereconsensum, et uota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequentecomplere. Ex uestra sane relatione didicimus, quod tu fili, Abbas, possessioneset redditus quarundam villarum tuo labore et studio Monasterio acquisitacommuni mense Conuentus et usibus infirmorum et pauperum, nec non eiusdemMonasterii luminaribus deputasti. Nos ergo uestris precibus inclinati, quodsuper hoc a te, Abbas, pie ac canonice factum est, sicut in tuis confectisexinde litteris plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, etpresentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hancpaginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contaire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, etBeatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum AnagnieX. Kal. Julij. Pontificatus nostri anno primo.

(Eredetie aszent-mártoni főapátság levéltárában.)